Latin
191.8 to 191.11
Strabo, Strabo de situ orbis 191.8-11
Unproofread scanNot analysed yet
Tamen postea fractis uniuersis: ipsi terrore incusso: gubernandi formulas imposuere. Post Sallyes tenent Albienses: &Albie ci: &Vocuntii: montana in Septentrionem uergentia. Vocuntiorum regio ad Allabrogas usque protendi tur. li profundas: in montanis ualles habent: memorabiles quidem: neque ulla ex parte uallibus quas tenent illi deteriores. Allobroges itaque sub Praetoribus in Narbonensem proficiscentibus agrum instru untur. Vocuntii autem: uti Volcas diximus: ad Nemausum iure suo instructi tenentur Caeterum qui inter Va rum: &Genuam incolunt Ligures: Idem in Italicorum numero sunt: ad mare pertinentes. Ad montanos autem quidam praefectus equitum sicut &ad reliquos omnino Barbaros mittitur. Post Vocuntios Siconii sunt: &Tricorii deinde Medualli: excelsos habentes uertices. Eorum igitur rectissimum in sublime cacumen stad centum ascensum habere traditur. Rursum hinc ad Italiae terminos: descensum patere aiunt. Supra uero non nullis in locis admodum cauis: lacus est ingens: &fontes duo: non multum inter se distantes. Ex alteroam nis effunditur Daruentius nomine: per confragosa sese in Rhodanum loca praecipitans: Contraria uero de parte Durias: sese immiscet Pado: per Salassos: intra Alpes illabens Galliae ex altero longe humilior ipse Padus: per hos locos editur: multus ac celer. Progressus autem maior: molliorque efficitur. Nam multis ex annibus incrementum excipit: potissimum quomodo ad plana fuerit: &latius extenditur. Diffusus igitur circunflectit: &cursum segnem reddit. lamque amplissimus: Adriaticum irrumpit pelagus: cunctos Europae fluuios: praeter Istrum: magnitudine exuperans. Adiacent Me dulli: maxime ubi Rhodanus: &Isar confluunt. Ad alteram uero uergentem in Italiam partem: ex montibus dictis: Thaurini: gens Ligustica: Reliquique Ligures tenent. Horum ager est: quem Ideon ni: &Cottii dicunt. Post istos &Padum Salassi sunt. Super quos quidem in cacumine Ceutrones: &Cato riges: &Varagri: &Nantuate: Lacusque Pelemena, Per quem Rhodanus effertur: &fluminis ipsius fontes Non longe autem ab istis sunt Rheni fontes: &mons Ad ualla: ex quo in Septentrionem Rhenus excurrit. Et diuersa ex parte Adua: in lacum Larium: iuxta comum intrans. Supra Comum ad Alpium radicem.