Latin
192.9 to 192.10
Strabo, Strabo de situ orbis 192.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Eorum oppidum est bicantium: &Candobu num: &Licantiorum: ueluti arx quaedam Damasia. De horum ipsorum saeuitia Latronum in Italos: tale quiddam memoriae proditur. Cum uicum aut urbem quandam in ditionem traxerint: non modo puberes: uerum etiam infantes mares trucidant: nec in hisce conquiescunt: uerum etiam pregnantes mactant mulieres: quas cunque illorum uates marem concepisse dicerent. Post istos propiores sinum Adriaticum ad aquileiam nonnulli Norici: Carnique tenent. In Noricis &Teurisci sunt. Horum omnium impudentissimas incursa tiones repressit Tiberius &eius frater Drusus aestate una. Vnde annus agitur tertius &tricesimus ex quo quieti ordinatim tributa pendunt. Per tota Alpium ipsarum montana: quidam terrarum extant tu muli: qui commode coli ualeant: uallesque bene conditae. Maiorem tamen partem: presertim ad uertices: ubi latrones consistebant incultam &infrunctuosam fuisse constat: Idquae tum perper illorum artes: tum perper tel luris asperitatem. Ex uictus igitur: &rerum caeterarum inopia: illis interdum parcebant hominbus: qui campos ha bitabant: ut qui eis cibum suppeditarent haberent. Et contra illi resinam: Picem: Tedam: Caeram: Caseum: Mel: retribuebant: quorum quidem eis copia supererat, Super Carnos uero Apenninus mons incumbit: lacum ha