Latin
192.5 to 192.8
Strabo, Strabo de situ orbis 192.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Potitis inde rerum ratioanis: Salassi quidem &aurificium simul: &agrum amiserunt, Verum montium iura tenentes: adhuc aquam publicanis: &au rifodias capessentibus uenundabant. Aduersus istos uero: propter publicorum uectigalium auariciam: assi duae disceptationes gerebantur. Hoc pacto Ronanis: qui praetores aut locorum praefecti mittebantur: occasiones semper abunde praestabantur: quibus bella susciperent. Postremo ad haec usque tempora nunc impugnatis nunc soluto bello Ronanis conciliati: potentes tamen erant: Et multis dannis ab ipsis latrocinantibus affe cti sunt: quam per eorum montes traiecerunt. Quippe a quibus Decimus Brutus: &Mutina fugiens: data uiritim Drachma: sese redemerit. Messalia quoque: cum iuxta illos hyemaret: pro raptis ad comburendum lignis: itemque ad hastilia Titonibus exercendis ulmis: precium pendere coactus est. Hi quoque mortales quandoque Caesaris pecunias diripuerunt. Factisque semitis: aut iunctis ponte fluuiis: praecipites exerciti bus rupes commoditatem apponebat. Posterius Caesar Augustus eos funditus deleuit: &uniuersos sub corona uenundedit: ad Eporediam: Romanorum coloniam deportatos. Quam ideo inhabitandam curaue runt: ut Salassis praesidium esset. Paulisper autem obsistere ibidem potuere. Quoad extincta eorum natio est. Caeterorum quidem corporum milia sex &triginta censa sunt. Qui autem ferre arma poterant: octo milia impleuere. Terentius Varro Impator cunctos illos acie uictos: sub hasta uendidit. Tribus Ronanorum milibus Caesar Augustus missis: urbem Augustam habitandam tradidit. Quo in loco Varro Castra iam ha buerat. Nunc autem finitimaregio: usque ad summa montium cacumina pacata uiuit. Vniuersa deincers monta na pars: in Orientem &in Austrum uergens: a Rhetis Vindelicisque tenetur: Boiis Eluetiisque confinibus. Nam eorum campis imminent. Caeterum Rheti ad Italiam usque partinent: quae sumpra Veronam &Comum est. Vinum Rheti cum inter Italica: egregie commendata: non sane inferius: in montanis illorum radicibus nascitur: Iosi autem ad ea usque loca: quae Rhenus secat extenduntur. Huius autem nationis sunt Lepuntii: &Camuli: atque Vindelici: &Non rici: &montana exteriora tenent maiori ex parte cum Brencis: &Temnanis: horum iam Illyricorum. Isti finitimas Italiae partes omni tempore: &Eluetiorum: &Sequanorum: &Boiorum: &Germanorum incursabant. Et nu ferocissimi inter Vindelicos Licattii: &Clautenatii: &Vennenos censebantur. rhetorum auntem rhucantii: &Cotuantii. Estiones uero: &Brigantii ad Vindelicos pertinent.