Latin
195.1 to 195.5
Strabo, Strabo de situ orbis 195.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
bens: in amnem Isaram confluentem. Qui rapto segum Atege altero flumine effertur in Adriatitum linum. Eo dem autem ex lacu fluuius alter in Istrum labitur: quem Atesinum uocant. Ister enim ab hisce montibus in multa diuisus capita sumit originem. Excelsa enim alpium capita continua hactenus extenduntur: &unius montis faciem exhibuerunt. Remissa inde &inclinata: plures in partes &plures in uerti ces attolluntur: Primum est horum trans Rhenum &Lacum: in orientem uergens: mediocriter sublime dorsum. Quo in loco Istri fontes iuxta Sueuos: &Hercyniam siluam sunt carmina in Illiricum atque Adria ticum sinum conuersa. E quibus est iam dictus mons apeninus: &Tullum: &Phlygadia: quibus subia cent. Vindelici A quibus Dura Clanisque &alii complures: per ualles excurrentes fluuii in Istri alueum intrant. Porro lapides circa hos habitant locos. Gens Illyricis Gallisque commixta. Et penes istos est su blimitas: lapides igitur uirorum florentes robore antea: &utroque ex montis latere domicilia habentes: ab Augusto tandem Caesare: summo cum labore debellati sunt: cum latelatrociniis inualescerent: Ipsorum autem oppida Metulum: Arupeni: Monetium: Vendum. Post hos urbs Segestica: in plano sita. Iuxta illam Rhenus ipse praeterlabitur: in Istrum influens. Vrbs ipsa aduersus Dacarum bellum oportune sita est. Ocra uero humillima prorsus Alpium pars est: ubi Carnis adiungitur. Qua ex aquileia onera plaustris: ad Pan portum (sic enim appellant) deuehuntur: stad non ultra, coco iter est. Inde per fluuios ad Istrum usque uectam tur Locaque hunc uicina. Pamportus enim annis ex Illyriis nauigabilis defertur. Intrat autem Saum: ut facile in Segestanam oram: &Pannoniam: &Tauriscos delabatur. At uero in Saum irrumpit Ogdolapis ad urbem: ambo sane nauigabiles: ex Alpibus fluentes. Habent autem alpes equos agrestes: &boues: Vtque memoriae tradidit Polybius peculiaris formae baeluam gignunt: habitu quidem ad cerui staturam: collo dutaxat excepto &uillis: in quibus apro perquasimilis est: Geritque sub mento carcis globum: ad palmi magnitudinem capillo sum: crassitudinem pro equini pulli cauda hambentem. Vbi uero ex Italia supra conscenderis: uia in exterio rem Galliam: &ad septentriones est: Quae per Salassos ducit lugdunum. Ea uero Bifariam est. Altera quidem prolixior plaustro permeabilis per Ceutrones. Altera uero recta: &angusta: compendiariaque per poeninum.