Latin
195.6 to 195.9
Strabo, Strabo de situ orbis 195.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Ceterum lugdunum in medio: instar arcis: situm est. Cum ibi amnes confluant: &partibus omnibus propin quum sit. Ea propter Agrippa hoc ex loco partitus est uias: unam quae per Cemmenos montes: usque ad Anto nes: &Aquitaniam. Aliam ad Rhenum. Tertiam ad oceanum: &Balloacos: &Amianos. Quarta ducit in agrum Narbonensem. Littusque Massiliense. Omissa autem sinistra in parte Lugduno: terrisque in ipso imminentibus Poenino rursus est conuersio: cum Rhodanum traieceris: lacumue Lemannum in Eluetiorum campos. Hincque tran situs est ad Sequae nos: per luram montem: &ad Lingones. Perque hos ad utrumque: &ad Rhenum: &ad Oceanum biuium scinditur. Polybius scriptum reliquit: suis temporibus aurifodinas in Tauriscis Noricis: Maximeque penes Aquileiam inueniri: adeo naturaioptimas: ut cum a superficie terrae: duos ad pedes solum detraxeris: fossile confestim aurum inuenias. Fossam autem non ultra pedes. xv. esse. Aurum ipsum per se partim purum esse: ad fabae ut lupini magnitudinem. Octaua tantum par te decocta. Partim uero maioris indigere digestionis Valdeque utilissime. Adiutantibus autem Barbaros Italis: bimestri tpe: euegistio auri precium tertia par te tariuns uenisse: totam per Italiam. Quod quidem ubi Turisci senserunt: eienctis adiutoribus: soli uenundede re Hac uero tempestate: uniuersas aurifodinas in Romanorum esse ptante. Caeterum hoc in tractu: sicut &in Hispania: fluuii aurea ferunt grana: ultra fossile: haud tamen tantum Hic idem uir: cum de Alpium magnitudine: &sublimitate dissereret: maximos Graeciae montes comparat. Taygetum. Lyceum. Par nassum. Olympum, Pelion. Ossam. Thraciae uero Emum Rhodopen. Dunacem. Quorum singulos inquit diei unius itinere: expeditis facile uiatoribus ascendi posse: &uno circuiri die Alpes aute: ne die quito quidem ascendi posse, Longitudo autem est staqum, milibus duobus &coquod ad campos attinet. Transitiones uero tantum quaettuor nominat. Vnam quidem per Ligures. Tyrtheno mari proximam. Aliam deinde per Taurinos: qua transmisit Annibal. Tertiam deinde per salassos. Quartam per Rhetos. Oens prae ruptas atque praecipitens, Lacus cum alios permultos in montibus esse: Tum uero tris ingentes exponit Ex quibus Benacus stadi. quingentum longitudinem habet. Latitudinem uero. xxx.