Latin
199.9 to 199.11
Strabo, Strabo de situ orbis 199.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
De Diomedis autem potentatu hoc in mari: &Diomedeae testantur insulae: &quae in Daunia gente: &circa equestre agros memoriae prodita sunt: de quibus quoad historiae utile futurum est: scriptis aperiemus. reliqua uero permulta fabulis uulgata: uel ficta alium in modum absint. Sicuti quae ad Phaethontem &sorores Heliades: in populos conuersas arbores: circa amnem Heridianum: qui nullibi ferrarum existit: cum uicius pado dicatur. Itemque ferentes elestra insulas: ante amnem Padum iacentes. in quibus &Meleagrides sint. Horum enim nihil in locis ipsis extat. In Venetis sane quidam Diomedi insignes existunt honores. Nam candidus illi immolatur equus. Duo praeterea luci monstrantur: alter lunoni argiuae: alter Dianae Etoliae dicat. Insuper fa dulantur: In hisce lucis feras ita mansuescere: ut cerui lupis aggregentur. Aduentantiumque hominum eas manus demulcentes pati. Quod si quas canes insectentur: ubi huc confugerint: ab insectatione cessare. Fama uero est: celebrem admodum fuisse quempiam: qui in faciendis uadimoniis: studio non mediocri tene retur: qua ex re: &hominum iocis carperetur. Is igit in uenatores fertur incidisse: qui irretitum haberent Lupum Et illis per iocum rogitantibus: uellet ne pro lupo uadem se constituere? ut illata ab eo damna persolueret. Sic e retibus baeluam dimissuros. Fideiubere sese confessus est. Emissum deinde Lupum per magnum equanrum ar mentum agitantem: nullo notatum cauterio ad fideiussoris stabulum adduxisse. Eum recepta gra: equambus api notam inussisse: &inde lupiferas nominasse: uelocitate magis quam pulchritudime praestantes. Cuius succes sores &signum &nomen equae uem generi seruasse. Vtque solis eis stirps ipsa legitine perduraret: faeminam nullam alienare consuesse, Eqnam hic praecipue celebritatis progeniem extitisse. Hac uero tempestate (ut diximus) omnis huiusmodi rei defecit exercitatio. Post Timauum. Istrorum usque polam: littus est: quam Italiae adiacet.