Latin
200.1 to 200.4
Strabo, Strabo de situ orbis 200.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
In medioque Tergeste castellum est ab aquleia, c. lxxx distans stadiis. Caeterum pola in sinu: portus formam habente sita est. Paruas quidem uerum fructuosas &portuosas: prae se ferente insulas. priscum autem est id Colchorum aedifi cium: quiaduersus Medem immissi fuerant. li uotorum impotes: &fugae disperatione solliciti: Graecorum quidem lingua exulum. Colchorum uero sermone polam appellauere locum: uti Callimachus commemorat, regionem igi tur transpadanam incolunt Veneti &alii usque polam. Super Venetos &Carni &Cenomani &Medoaci &Symbri: e quibus nomini Romano hostes extiterunt aliqui. Verum Cenomani Venetique sotia iunxerunt arma: &ante Hannibalis expeditionem: quo tempore Boios &Insubres bello persequabantur: &annis pe sterioribus. Cispadanam uero obtinent plagam uniuersam alii: quantam montes apennini: ad alpes circun dant: usque Genuam &sabatios. Plurimum aute Boii &Ligures &Senones &Gesate possidebant. At eie ctis inde Boiis: deletisque Gesatis atque Senonibus: Ligurum natio restat: &Romanorum cominoniae: Romanis autem &Vmbrorum immixta gens est: &aliquibus in locis Thusci. Vtraque enim horum gens: prius quam Romano rum amplificaretur imperium: inuicem de prioris loci dignitate decertabant. Et medium inter utrosque Tiberin fluuium in seipsos facile traiiciebant. Quod sicubi ullas bellorum incursiones alteri in alteros gerebant: reliquis certamen erat: ne eadem ad loca egredientes desisterent. Igitur Thuscis aduersus incolas Padi Barbaros exercitum emittentibus: ac re benegesta: cum non longe quide post per quandam molliciem rursus fusi effugissent: Al teri aduersus eiectores exercitum ductitarunt. Postea de locorum imperio per successionem quandam propugna tes: multas colonias partim Thuscorum partim Vmbrorum effecerunt. Psures tamen Vmbrorum. Nam ii propiores erant. Rem inde Romani suscipientes: missis passim coloniis: &priora coloniarum genera conse rua runt: &nunc uniuersi Romani sunt. Nec minus autem Vmbri quidam dicuntur &Thusci. Quemadmodum Veneti Ligures &Insubres. Cis Padum uero: circumque padum celeberrimae sunt ciuitates: Placentia &Cre mona: media in regione propinquissimae. Inter has &Ariminum sunt Parma: Mutina: Bononia. Prope Rauennam in harum medio exigua quaedam iacent oppida: per quae iter est Romam: Acara: Rhegium: Lepidum: Nacri: Campi: ubi quotannis forum conficitur.