Latin
203.4 to 203.7
Strabo, Strabo de situ orbis 203.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Graeci uero hoc eos nomine nominarunt a Tyrrheno Atys filio: qui ex Lydia colonos: hanc in regionem: sicuti traditur dimi sit Atys enim ex prognatis Herculis: &Omphales unus: cum sterilitate ac fame populum emittere cogere tur. E duobus filiis forte iacta: Lydum quidem regni successorem tenuit. Tyrrheno autem maiorem applicans po pulum: foras abire iussit. Hanc ille tandem ingressus oram: de suo uocauit nomine Tyrtheniam. Cumque aedificandis urbibus Tarcontem praefecisset: a quo tarquinii cognomen accepit. Ciuitates. xii. condidit. Hunc ab ineunte pueritia indolis graria, canescentem fuisse fabulantur. tanta iam tum in eo efflorescebat sapientia. Ea igitur tempestate: cum uno sub duce instructi essent: magna ipsorum erat potentia. postremis inde temporibus concordem illum statum dissolutum fuisse: quis non suspicetur? Et ciuitates ipsas diuulsas: sic finitimorum uiribus cessisse. Haud enim tatam agrorum beatitudinem omittentes: maritimas latrocinando artes inuasissent: alius ad alia conuersi maria. Quandoquidem si concorditer conspirassent: non modo incursantes propulsare hostes satis ualuissent. Sed etiam ultro inferre impetus: &longinques expeditiones factitare. post urbem Romam uero conditam: Demaratus aduentat: frequentem e Corintho adducens populum. Qui a tarquiniensibus acceptus: ex indigena uxore Lucumonem procreat. Is dehinc Anco Marco regi Romano: amicicia deuinctus: adeptus est Imperium. Et mutato nomine. Latarquinius priscus uocatus est. Hic igi tur &pater prius Thusciam magnis insigniuerunt ornamentis. Ille quidem artificum facultate &copia qui ho minem domo subsecuti sunt. Hic autem quaestitis a Ronana ciuitate opportunitatibus. Namque memoriae pro ditum est, ut triumphalia ornamenta: insigniaque consularia: &simpliciter consularia magistratuum decora in Romanam urbem a tarquiniis translata sunt: &uirgae &secures &tubae &sacrorum faciendorum ritus: ut auguria &musica: quam Romani ad res publicas usurpant. Huius filius tarquamnius secundus extitit: co gnomento superbus. Qui regum extremus: eiectus est e regno. Quem Clusii rex porsena: ea Thusca erat ci uitas: armis reducere conatus est.