Latin
203.8 to 203.11
Strabo, Strabo de situ orbis 203.8-11
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ibi efficere fas non fuit: pace facta in amiciciam populi romani summis receptus honoribus: donisque magnificentissimis abscessit: Haec quidem de thuscorum claritate, Quid insuper Ceretanorum gesta? Nam &capta urbe Roma redeuntes Gallos in Sabinis aggressi bello ar misque fuderunt ac debellarunt: &quae illi ab libentibus acceperant spolia Romanis: ab inuitis ipsi irripue runtur. Praeterea eos qui ad se capta Roma confugerant: saluos protexerunt. Simul &aeternum: ac in extinctum ignem: Sacerdotesque Vestales. Romani igitur propter malignos reipu. Gubernatores non satis illis grae memoriam tenuisse uidentur. Nam data ciuitate minime illos inter ciues scriptos retulere: Alios quinim mo quibus ius ipsum aequabile conicatum non erat: ad Caeretanorum exterminabant tabulas. Haec autem ciui tas magna inter Graecos gloria: cum hominum fortitudine: tum uero iustitia claruit. Nam cum potentissima esset: ab latrociniis prorsus abstinuit. In Pythii Apollinis templo Agillinorum nominato: positus est Thesau rus. Nanquae nunc Cere dicitur: quondam nominabatur Agilla. Eaque a pelalgis e Thessalia profectis condita fertur Ceterum Lydis quos mutato uocabulo Tyrrhenos uominabant: aduersus Agillinos belligerantibus: murum subiens quidam urbis nomen percontabatur. Cui e muro Thessalus quidam pro responso: Salutem renuntians Chere. i. salue inquit. Thusci bonum hoc accipientes omen: captam urbem: submutato uocauere no mine. Verum tam splendida: tanque gloriosa quondam ciuitas: Vixdum hac aetate ur bis uestigia seruat. Vi cina sane magis fulgent balnea: meliorum probitate hominum: quae uulgo Ceretana uocantur: propter eos qui ad ea: curandae ualitudinis gratia proficiscuntur. Enimuero Pelasgos gentem uetustissimam: per uniuersam graeciam: praesertim Eolicam: Thessaliae excelluisse: cuncti ferme confitentur. Eos originem ab Arcadibus ducentes: uitam militarem delegisse: auctor est Ephorus. Ad quam uitae institutionem: cum permultos conuertissent: idem omnibus uocabulum imptisse. Vnde &apud graecos &apud alios: quoscunque adiisse contigit: ingentem consecuti sunt gloriam. Na &Homero teste Crete coloni fuere, Vlyxes enim Penelopen alloquens: alis inquit aliorum permixta lingua est. Sunt Achaei. Sunt Cretenses magnanimi. Sunt Cydones trifaria genus Doricum: diuique Pelasgi. Argos quoque pelasgicum: Thessalia dicitur. Inter eruptiones penaei: &Ther mopylas: usque ad motanum pidi tractu. Quoniam &istorum locorum pelasgi existunt. louem Dodoneum quoque ipse poeta pelasgicum nominat. Rex o luppiter Dodoneae pelasgicae, Plerique &gentes Epiroticas appellaue re pelasgicas: taqui illuc usque extantes.