Latin
204.1 to 204.4
Strabo, Strabo de situ orbis 204.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Heroum quoque nominibus posteriores permultos Pelasgos nuncu pantes: ab illis frequentia genntibus indidere uocabula. Nam &Lesbon appellauere Pelasgiam, Et habitanti bus Troadem Cilicibus: finitimos Pelasgos nuncupauit Homerus. Egit Hippothous saeuos per Tela pelasgos. Qui larisse habitant laetas nimis ubere glebas. Ephoro autem auctor initio fuit Hesiodus gentem hanc ex Arcadia originem duxisse. Qui diuino e Lycao ne gnatos extitisse ait. Quem olim Pelasgus procreauit. Aeschylus aut in Ancillis: siue Danaidibus: eo rum genus ex argis Mycenarum extitisse prodidit. Peloponensum etiam Pelasgiam uocitatam fuisse: testis est Epho rus Euripidesque in Archelao Danaum illum filiarum quinquaeginta genitorem Argos uenientem: Inachi urbem iha bitasse commemorat. Quique antea pelasgi nominarentur: ut Danai dehinc uocarentur: lege graeca sanxisse. Ar ticlides quoque scriptum reliquit: Primos eos Lemnum: Imbrumque condidisse. Eorumque nonnullos cum Tyrrheno Atydis filio: in Italia comites annauigasse. Rerum quoque scriptores Atticarum de Pelasgis tradidere. Athe nis fuisse Pelasgos. Qui cum instar auiu: quo fors uocaret: huc atque illuc errabundi commearent: pro pelas gis: pelargi. i. Ciconiae uocarentur ab Atheniensibus. Caeterum Thusciae longitudinem maximam: a Luna usque Ostiam: per littus stad milibus duobus &quingentis esse dicit. Latitudinem per montana minus dim dio. E Luna uero pisas: ultra stade cecciesse. Hinc Volaterras: stadcc. lxxx. Rursus hinc populoniam stadice. lxx. E populonia ad Consam ferme. decc. Alii, dedicunt. Polybius uero non omnia mille, cecc. xxx. inquit. Horum Luna quidem ciuitas &portus est, Graeci autem &portum &urbem Selenes: idest Lunae appellant Vrbs quidem haud sane magna. Maximus uero &pulcherrimus portus est: multos intra se portus ample ctens: magnae profunditatis uniuersos: usque adeo ut omnium: qui maris teneant Imperium: facile fieret recepta culum: tam late patentis pelagi multos per annos. Celsis uero motibus portus ipse circumcluditur: qui prospectum longe pelagi praebeant. Nam &Sardiniae: &magna littoris utriusque pars cernitur: Tanta uero candidi: &ua rii lapidis lucidissimi ac talis effosio est: ut unico integrae saxo tabulae atque columnae probeantur. Vtque insignia Romanae ciuitatis opera: urbiumque reliquarum: maxima ex parte his ex locis copiam habeant.