Latin
210.1 to 210.4
Strabo, Strabo de situ orbis 210.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
a Lupa catulorum instar: lactari inspectarentur: Faustulus loci illius Subulcus sublatos enutriit insantes. Coniectari licet: subditum quendam Amulio locupletem: acceptos educasse. Et alterum quidem Romulum Alterum autem Remum nominasse. Hi ergo cum adoleuissent: impetu in Amulium facto: eum stirpemque eius delesse. Quibus extinctis &restituto in regnum Numitore domum reuersos: Romam condidisse i locis: non quidem arbitrio delectis &idoneis: sed necessitate oblatis. Solum,n. neque munitum: neque agrum circumadiatem tem: alendae ciuitati satis fertilem habet. Neque mortales ad habitandum: abunde conuenietes. Qui maderant seorsum habitabant: urbis aedificandae moenibus propinqui. Nec Albanorum Imperio subiecti: Erant autem collatia: Antennae: Fidenae: Lauinium: Aliaeque huius generis urbes: Tunc quidem oppidula: nunc autem ui ci. Priuataque quorundam aedificia: longe a Roma stad. xxx. distantia. Intra quintum igitur &sextum lapidem: sic enim miliaria designabantur. Locus erat festi appellatus: ubi Romani tunc terminus monstrabatur agri Sa crorum praesules: &hic &aliis in locis: prinde ac in finibus: eadem die sacrificium absoluunt: quod Ambaruale uocant: Orta igitur inter eos seditiont: inter aedificanda moenia. Remum occisum fuisse traditur. Vrbe deinde condita Romulus mortales conuenas aggregat: sacrum ouendam locum Asylum aperiens: inter collem &Capitolium Quo perfugientes finitimos ciuitate donatos designat. Eis cum adipisci connubia nequiret Ne prumo consecratum equestre uulgat certamen. Quod &hac ipsa conficitur aetate. Conuenientibus per multis maxima ex parte Sabinis edicit: ut celibes cuncti: uirgines eo profectas rapiant. Rex ergo Curium. T. Tatius iniuriam uindicaturus armis: in regni societatem: &ciuitatis cum Ronulo conuenit: Caeso autem pero dolum Ta tio: Lauinii: solus non inuitis Quiritibus: Romulus tenuit Imperium. Post Romulum Numa Pompilius T. Tatio conterraneus: regnum suscepit: ita iubentibus subditis. Haec quidem urbis Romae creatioem: que maxime fidem uendicat. Prior quaedam ac fabulosa altera Coloniam ex Arcadibus deductum ab Euandro esse commemorat. Huic enim hospitio iunctum Herculem fama est Geryone boues agitantem, Euander a Nicostrata matre: quae uaticinandi noticia pollebat intellexerat: in satis esse. Herculem post consumata certamina: deorum numero adscitum iri. Quibus Herculi renunciatis: sacra aedem aperte posuisse. Et Graecant co ritu immolasse. Quem &haec aetas Herculi seruat.