Latin
210.5 to 210.8
Strabo, Strabo de situ orbis 210.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Qua ex causa Cecilius rerum Romanorum scriptor signum ponit: Roma origine graecam esse urbem: quod penes eam more patrio: sacrificium graecum Herculi dicarum existat: &Romanus populus Euandri matrem Nympharum unam existimantes praecipuis uenerem tur honoribus: transmutato pro Nicostrata nomine: eam Carmentem appellantes. Itaque latini cum a pri mordio pauci essent: nec Romano subessent Imperio: postea uirturis admirationem obstupescentes: &Romulo &caeteris adhinc regibus subiecti fuere omnes. Fusisque equis &Volscis &Hernicis: priusque rutulis &Aboriginibus: Insuper &Resis &Argyruscis &Priuernatibus: cuncta istorum plaga latinorum uocitata est. Volicorum autem Pometiorum agri finitimi latini erant. Sic etiam oppidum est Epiola: quod Tarquinius Priscus a fundamentis diruit. Equorum quoque curibus uicinorum: hic idem urbes direptas extin xit. Eius filius Volscorum Metropolin Suessam in porestatem redegit. Hernici uero &Lauinio: &Al bae uicini erant: ac ipsi Romae. Non longe autem distat Aricia Tellenae &Antium. Caeterum Albani Romanis initio in unum conspirabant. Cum &latini: &eiusdem linguae simul essent. Vterque uero per se suum obtinebat Imperium. Nec minus tamen connubia: sacraque communia erant: &reliqua iura ciuilia, posteriori deinde tempore: conflato inter eos bello: Alba diruta est: templo duntaxat excepto. Albani uero Romana ciuitate donati sunt. Aliae uero circunstantes ciuitates: partim deletae: partim cum rebelles essent depressae sunt. Nonnullae pro Romanorum amicitia: in ampliorem statum floruere. Nunc quidem maritima ipsa: ad urbem usque Sinuessam: ab Ostia Latina dicitur. Antea quippe usque Cir ceium extendebatur. Et in mediterranea quidem prius: non sane multa. Possea uero usque in Campaniam &Sannium &Pelignos &alios incolas Apennini porrecta est: tota opulentissima &fertilissima: praeter lit toralia pauca: quae palustria sunt atque morbosa: ueluti ardeates: &qui inter Antium Lauiniumque usque Pometiam: &Setina quaedam loca &Terracinam atque Circeium. Et siqua montana: &petrosa sunt. Quae tamen ipsa neque omnino inculta: uel infructuosa sunt: Sed laeta pabula praestant: uel materiam uel palustres montanosque prouentus. Cecubum quidem licet paludibus adiaceat: uineta tamen uini feracissima: praecipuis enutrit arboribus.