Latin
210.9 to 210.11
Strabo, Strabo de situ orbis 210.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Extentant maritimae latinorum urbes: Ostia importuosa quidem perprlimum quem tiberis multis refertus annibus aggregat. Non paruo igitur discrimine agitata salo: stant in anchoris nauigia. Attamen uincit utilitas. Namque ministrantium copia scaparum: quibus eximuntur &impo nuntur onera: impigram efficit nauigandi facultatem: ante quam flumen attingant. Sunt &quae ex parte leuatis oneribus: annem intrant: &penes Romam stadec. &. lxxxx aduersa producantur aqua. Ostiam quae tale oppidum est: Ancus Marcus condidit. Dehinc Antium est: &ipsa quidem portu carens ciuitas. Sita est in rupe: longe ab Ostia ad staduacc. &. Ix. Nunc ad ocium: rerumque urbanarum uacationem principibus concessa est: ubi tempus nacti sunt. Quocirca frequentes: &quidem magnifica in ea urbe ad huiuscemodi peregrinationes: aedificatae sunt aedes. Supioribus annis naues habebant: quibus cum Etruscis latrocinandi societatem inibant. Licet iam Romano subiecti Imperio: Eas ob causas &Alexander antea &Demetrius postea: missis qui praedones in potestatem redigerent: eos Romanis reddidit: incusatione simul adiuncta. Gratis quidem inquit eis se donare corpora: propter antiquam cum graecis necessitudinem. Indi gnum antm esse: ipsos uiros qui reguum Italiae uendicarent: latrocinia simul emittere. Cumque in foro Castoris &pollucis templum aedificatum: tantis uenerentur honoribus: quos uniuersi conseruatores appellent: qui graeciam illorum patriam populentur immittere, Romani deinde illos: ab eius generis exercitationem repraesserunt. In harum urbium medio lotatum est Lauinium: latino nomini commune Veneris templum habens. Eius cu Lauinium ram a maioribus acceptam: Ardeates tuentur inde Laurentum. Super haec extat Ardea Rutu lorum colo Laurentum nia, stad. lxxia mari distans: Cui propinqua est Veneris aedes: ubi latinorum celebritas est atque conuentus.