Latin
213.1 to 213.4
Strabo, Strabo de situ orbis 213.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
defectus: praecipuam curam adhibuit: institutis e Libertinorum numero militibus: quam aduersus incendia ferrent opem. Contra ruinas uero: nouorum altitudines aedificiorum deposuit. Et nequis supra pedes. lxxi sublimius aedificaret: inhibuit in publicarum uicinitate uiarum. Attamen nisi &metalla: &materia &por torum recte institutum obsisteret: recte introducta praeceptio defecisset. Hos quidem prosperos rerum euentus ipsa regionis natura praebet. Adiecit ei Romanus populus ocquod ex prouidentia consulandum erat. Num cum in condendis aedificiis Graeci acuti maxime: ac solertes fuisse uideantur: cum pulchritudinem &munimentum ingeniose prospicerent: portusque &agri feracitatem: hi ea maxime animaduerterunt: quae illi paruifecerunt. Strata uiarum: Aquaeductus: Cloacas: quibus ciuitatis sordes in Tiberim eluerentur. Cernere licet stratas in agro uias: excisis ad haec collibus: exaggeratis uallibus: unde nauigiorum onera palustris exciperentur. Cloarae duro cameratae lapide: paruias carris stramentorum semitas reliquerunt. Tanta autem per aquaeductus aquamrum ubertas influit: ut per urbem: atque cloacas amnes inundare uideantur. Et uniuersae prope modum aedes sub terraneos meatus: Siphones acfistulas undosas habeant, Quorum accuratissimam diligentiam. M. Agrippa egit. Qui urbem pluribus aliis monumentis adornauit, Vt aut sic dixerim: ueteres illi Ronani urbis pul chritudinem contempsere: cum maioribus magisque necessariiu animum adiecissent. Posteri uero &ii praesertim qui nostris fuere temporibus: haud quaquam ac in re cessisse uidentur. Sed innumerabilibus: &praeclarissimis ur bem Romanam impleuerunt insignibus. Pompeius namque &Diuus Caesar &Octauius &eius filii &fami liares &uxor &soror: cunctorum studium simul &impensas: ad apparanda decora superarunt. Maximam autem ho rum partem Martius Campus habet praeter natiuam locorum amoenitatem: artis &solertiae exornationes ad mittens. Campi. n. admirabilis magnitudo: Et curules pariter cursus: &alia equestria certaminam expedi ta suppeditat. Nec minus tam multis pilam: circulum: palestram: exercitatione tractantibus. Aliaque incumbentia simul opera. Quid pennes solo herbas: coronatosque usque ad fluminis alueum colles? Scenicarum ostentatio picturarum: eius generis spectacula praestant: ut difficulter &inuitus abscedas. Huic proximus campo: &alter adiacet campus: &innumerabiles circuncirca porticus: horti nemorosi. Theatra tria simul &Amphitheatrum.