Latin
213.5 to 213.8
Strabo, Strabo de situ orbis 213.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Templa magnificentissima: inter se contigua: ut quaesi aliud agentia: reliquam urbis uenustatem ostenta re uideantur. Ea perper cum locum istum religiosissimum esse cognitassent: clarissimorum uirorum ac foeminarum monu menta in eo conffrunxerunt. Commemoratione dignissimum est: quod Mausoleum appellant: in excelsis fundatum molibus: lapide niueo: &perpetuae uiriditatis: arboribus cooptum: In summum usque uerticem: ad fluminis ripam exaggeratum. In summo aut positum est Caesaris Augusti simulacrum: ex aere fabricatum. Sub aggere ipso sunt eius loculi &cognatorum &necessariorum. A tergo uero Lucus est: mirifica continens ambulacra. In medio autem Campi spatio sui busti extat ambitus. Et hic ipse niueo perfectus lapide: fereos iu circuitu cancellos habens: Et plantatas interius per se ferens populos. Rursus si priscum ingrediaris forum: aliud ex alio spectabis appositum. Quid regales porticus: aedesque sacras? Quid Capitoliu? &in ipso: &in palatio opera? &in liuiae porticu? quae singula contemplans: aliam facile exteriora obliuione delebis. Talis est Ro ma. Aliarum uero in Latina ciuitatum: quaedam aliis insignibus: quaedam nobilissimis discernuntur uiis: quae per latinam stratae uisuntur. Praeclarissimae sunt uiae. Appia Latina: Valeria,. Vna quidem ad mare: Latinae par tes separans: usque Sinuessam protenditur. Altera in Sabinam: usque ad Marsos. Inter has media latina est: ad Ca sinum oppidum coniungitur Appiae: ab Capua decem &nouem distans stadiis. Appiae uiae principium ex ipsa sini strorsum est: prope Rormam deflectens, Denhinc per Thusculanos transiens montes: inter oppidum Thusculum &Albanos ducitur montes: ad oppidulum descendens Algidum: &pictas per Pandochiam. Porro in unum cadit Labicana. A porta quidem Esquilina incipiens: a qua &Praenestina. A sinistra uero: &hanc &Esqlinum omittens campu: ultratc, &xx. stad pergit. Cum atem Labico: uetusto sanae oppido caeterum disiecto: &in sublimi sito propinquat: &hoc &Thusculum: relinut a dextra. Ad pictas uero &Latinam finem accipit. Hic locus stadiis ducentis &decem distat a Roma. Postmodum deinceps in ipsa Latina insignes sunt aedes urbesque Ferentinum: &Frusino: iuxta quem Cosas labitur flumen. Fabrateria iuxta quae Trerus amnis fluit. Aquinnum magna ciuitas est: iuxta quam Melpis flumen labitur: ingens ad Interamen inter duos confluentes in unum fluuios iacentem: Lirin &alterum Casinum. Praeclara &haec ciuitas est latinorum nouissima.