Latin
214.1 to 214.4
Strabo, Strabo de situ orbis 214.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Valeria &Carseoli &Alba: Prope est Cuculum oppidulum. In Romae uero conspectu sunt Tibur: Praeneste &Thusculum. Tibur quidem Herculeum est &Ca taracta idest descensus est: qua facit Anio: ubi nauigabilis esse incipit: cum e sublimi profundam in uallem praeceps defertur. Et prurbi ipsi uicina nemora. Hoc ex loco mira est fructuum abundantia: praeter lapi dis effossiones: qui Tiburtinus dicitur: &alterius Gabiorum: &eius qui rubeus dicitur. Adeo ut eorum ex me tallis exportatio: &subuectio facillima fiat: ad plurima opera Romae conficienda, In hac planitiae Anic fluit: &quas nuncupant Albulas: aquas frigidas multis e fontibus edentes: uarios ad morbos salutare: cum potu: tum incessionibus admissas. Talia sunt etiam Labana: non longe ab istis: in agro Nomentano: &circa Ereti locos. Habet Praeneste fortunae templum illustre: unde certa eduntur Oracula Istae duae ur bes in eadem montana regione sitae sunt: distantes inuicem stad. c. E Roma uero bis tot Praeneste. At mi nus tibur abest. Graecam uero utramque esse commemorant. Praeneste enim quodam polysthephanum idest multarum coronarum appellatam: Valida autem nunc est utraque: sed Praeneste amplius. Na super urbem quidem: montem habent excelsum. A tergoque continui montis collo disiunctum duobus stad arduum ascensu. Ad tan ualidam uero munitionem etiam foueis occultis quaquauersum: usque ad plana perforatus est: &aquationis gratia: &clandestinae fugae. In quarum una Marius obsidione oppressus oppetit. Reliquis sane urbibus conmoditati sunt murorum munimina. Praenestinis autem cladi: propter Romanorum seditiones. Confugienti bus enim eo seditiosis: &per obsidionem deprehensis: &urbem uastari: &agrum alienari contigit: ad Insontes culpa relata. Fluit autem per agrum Verestis fluuius. Ex orientali autem Romae regione dictae urbes extant. Interius uero ad montanum illarum tractum: alterum tergum est: uallem in medio relinquens ad Algidum: sublime sane ad Albanum usque collem super eo quidem situm est Thusculum: ciuitas egregiis ornametis insignis: eam ui neta coronant: tectaque magnifica. Ex ea praesertim regione: quae in Romanum descedit aspectum isto in loco Thusculanum est iugum: irriguum &terris fertile: queto surgens ascensu.