Latin
213.9 to 213.11
Strabo, Strabo de situ orbis 213.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Tea numnquod Sidicinum uocant: ordine deinde situm: ex imposito uocabulo: Sidicinorum esse demonstratur: qui quidem ex Oscorum gente Campana restant. Adeo ut &haec Campaniae ciuitas diceretur: maxima inter latinas urbes. Inde Calenum: urbs imprimis eximia: adiuncta &ipsa Casilino. Vtroque autem ex latinae latere dextor sum inter illam &Appiam: Setia &Signia sunt: uini feraces: altera quidem preciosissimi: Alterius uinum est: quod aluum sistit: quod Signinum uocitant. Ante hanc Priuernum est: &Cora &Syes &Pusilla quaedam Praefectura: Velitreque &Alatrium. Sunt &fregelle: quas praeterfluit Liris: qui ad Minturnas erumpit. Qui hoc quidem tempore nicus est: &olim urbs magnifacienda: &quae complures ex iam dictis circum hambitationes adiacentes contineret. His autem annis conueniunt: ut ludos &sacrificia in ea perficiant. Ea uero cum a Romanis defecisset: funditus est diruta. Plurimae autem sunt &horum: &eorum qui in la tina: &eorum qui post illos sunt: in Equis &Hernicis &Volscis ciuitates constructae. Sunt &Romanorum oppida a sinistra Latinae: inter eam &Valeriam: Gabii sane extant in Praenestina uia siti: ubi Latomiae sunt: plus quam reliquae lapides Romae suppeditantes: distantes Roma &Praeneste exequo ad stadia centum. Inde Praeneste de quo mox uerba faciemus. Dehinc supra montes Praenostinos Hernicorum oppidulum &pitulum &Anagnia urbs insignis: &Cereate &Sora. Apud quam elabens Liris Fregellas affluit atque Minturnas. Dehinc aliae quaedam &Venafrum: Vnde Oleum optimum. Oppidulu quidem ipsum in uertice situm est, Praeter cuius radicem Vulturnus excurrit. Qui iuxta Casilinum delatus: in eiusdem nominis urbem erumpit. Esernia porro &Allise: Samnitica iam sunt oppida. Alterum bello Marsi co deletum: alterum superstes adhuc. Caeterum Valeria a Tiburtinis capiens initium: &Marsos &Corfinium Pelignorum Mentropolin ducit. In ea latinae urbes sunt.