Latin
220.1 to 220.4
Strabo, Strabo de situ orbis 220.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
alium magnificentius: quam puteolis aedificante. Plurimi uero e Roma Neapolin secessum facientes: ui ctum graecanico ritu perducunt: aut quietis atque ocii gratia. Praesertim qui eruditioni dant operam: aut remissionis uitae desiderio: maxime quos senectus affligit: uel aduersa ualitudo. Plerique etiam romani eodem uiuendi genere delectati: cum tantam mortalium multitudinem in simili degentem instituro: ipsa in ciui tate uersari contemplentur: studiose ac libenter urbem incolunt: ibi ducentes aetatem. Proximum est oppidum Heraclae: incumbens mari promontorium habens: mirum in modum uento afflatum Africo: adeo ut saluberrima ipsa addatur habitatio: Hanc quoque tenuerunt Osci: &deinceps Pompeios: quos Sarnns annis alluit: Postmodum Thusci &Pelasgi: deinde Sannites: li etiam his e locis eiecti fuere. Nolae uero &Nuceriae &Ancherarum emporium est: eiusdem nomins coloniae: quae circa Creonem est: quod ad Sarnum flumen fit: onera excipientem &emittentem. Hisce locis incumbit mons Vesuuius: amoenissimis habitatus agris: excepto cacumine. Id magna ex parte planiciem habet: fructum nullum omnino ferentem: &cineres in prospectu habens Cauernosaque monstrat antra: combustis ex petris: ut color indicat: ut pote quas ignis abroscerit. Qua re coniecturis assequare plagam istam prioribus annis ardere solitam: &ignis habere crateras: Restictam autem esse: cessante materia, Forte hanc fertilitatis quae circa locum est causam dixeris: sicut de Catana prodi tum est. Eiectum ab Etneis ignibus cinerem ea ex parte laetam uinetis tellurem effecisse. Excoctas enim igne glebas: pingue aliquod habere: quod uberioris fructus afferat, Vapore namque ipso magis uliginis abundam tes commodiores fieri quemadmodum &sulphureae omnes: Humectatae deinde &exustis cineribus restinctae ad frugum procreationem permutationem induerunt. Pompeiis contiguum est Campanorum Syrreum: unde Atheneum. i. Mineruium imminet: quod quidam Praenussum nominant Promontorium, Exta autem in ex tremo eius Mineruae sacellum: quod Vlyxes aedificauit. Hinc ad Capreas insulam: cursus est undis bre uissimus. Circunflectenti uero promontorium: exiguae quaedam occurrunt insulae: Saxosae quidem atque desertae quas Syrenas appellant. Ex ea quae Surrentum aspicit regione: quaedam sacra monstratur aedes: uetustissima ostendens munera: quae accolae loci ueneratione frequentes obtulerant.