Latin
220.5 to 220.7
Strabo, Strabo de situ orbis 220.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Hactenus terminatur sinus quem craterem appellant duobus diuisis promontoriis meridiem spectantibus: Misenum uidelicet &Athe neo. Totus uero ornamentis insignitur: tum iam dictis urbibus: tum aedificiis arbustisque conspicuus. Quae cum intermedia continenter porrigantur: unius ciuitatis aspectum offerunt. Ante Misenum Prechyta iacet i Iula: a Pithecussis quandoque diuulsa. Eretrienses autem simul &Chalcidenses Pithecussas habitarunt. Qui cum terrae frugibus: &auri fossionibus beatissimi forent: coorta seditione insulam reliquere. Postremoque terremotibus expulsi: &exhalantibus ignibus &inualescente mari &aquarum feruoribus excessere Huius enim generis eructationes habet insula: Ob quas missi ab Hierone Tyranno Syracusanorum: paratum iam a se murum deserere coacti sunt: simul &insulam: Accedentes postea Neapolitani locum occupauere, Quam ob causam nata est fabula: quae Thyphonem ea in insula sepultum asserat. Cumque is latus uer tat: euaporare flammas &aquas. Quandoque autem contingit: ut minores insulae efferuescentem aquam ha beant. Verisimiliora quidem sunt quae Pindarus dixit: ex iis quae cernuntur commotus. Quod omnis iste tra ctus: si a Cumis incipias: usque in siciliam ignitus est: &profundas quasdam: in unum coeuntes habet Cauernas: &in Graeciam &continentes in terram exspectantes. Ideoque Aetna &Liparenses insulae: &Puteolanus ager &Neapolitanus &Baianus &Pithecusae talem habent: qualem cuncti scriptum reliquere naturam, Quae cum intelligeret Pindarus: cunctis sub his locis sepultum iacere Typhonem cecinit. Timeus quoque priscos illos: multas de pithecusis fabulas aedidisse ait paulo ante illum collem Epomeum in insulae men dio situm: o quosdam terremotus: incendia euomuisse tradit. Et terram intermediam in pelagus ignes non paucos eiectasse. Quodque telluris redactum est in cinerem: cum sublimus exhalet Typhonis. i. ardoris: rur sus ut fulmen recidat in insulam. Quae cum in pelagus ad tria excurrisset stad: non multo post regressa est Inde recursum maris insulam immersisse. Et ita insulae ignem restinctum esse.