Latin
220.8 to 220.11
Strabo, Strabo de situ orbis 220.8-11
Unproofread scanNot analysed yet
Quo ex fragore qui continentem habitant: relicto littore in superiorem effugisse Campaniam, Calidae locorum istorum aquae laborantes lapide sanare creduntur. Caprearum duo antiquitus fuerant oppidula. Nunc uero unum quod Neapolitani occupauere. li amissas bello Pithecusas recepere: denuo augusto Caesare illis donante. Is Capreas magnificentissimis ibi structis aedificiis: peculiare sibi fecit receptaculum. Hae quidem sunt maritimae Campa norum ciuitates: &adiacentes huiuscemodi insusae. Intra mediteraneam autem urbium mater. i. Metropolis: &pro uocabuli etymologia: uere caput est Capua. Reliquas enim si enim compares castella quaedam censeas; praeter Theanum Sidicinum. Haec enim dignitate onstans: in appia uia iacet. Et quae ab ea Brundusium du cunt: Callateria &Calydium &Beneuetum. Romam uersus ant Casilinum situm est: ad flumen Vultur num In quo praenestini milites. xl. &quingenti: aduersus Annibalem uariis instructum copiis: tandiu obsidio nem partulere ut inualescente fame: modius drachmis, ecuenundaretur. Et uenditor quidem mortem oppetierit emptor ant incolumis euaserit. Cum ant annibal eos rapas prope murum seminasse conspiceret: tantam aimorum tolerantiam admiratione prosequutus est quod homines tandiu obsistere posse sperarent: quoad raptae matu rescerent. Itaque paucis exceptis mortales illi uictores extitere omnes: nisi quos aut fames confecit aut proelia. Vitra iam dictas sunt hae quoque campaniae ciuitates. Quarum mentionem superius fecimus: Calce &Tanaum sidicinum. Quas duae fortunae aedes separant: utroque ex lantere constructae latinae uiae. Item suessula &atella &Nola &Nuceria &acerrae &auella: &aliae his minores habitatae: E quibus aliquas samniti cas esse aiunt. Prioribus sane annis samnites usque ad latinam &ardeam excursiones facientes: postmo dum &Campaniam populantes: late imperium obtinebant. Alioquin etenim imperiose dominantibus parere discentes: statim edictis obtemperabant. Nunc autem cum ab aliis: tum uero a sylla dominatu Romanos obtinente: peracta res est.