Latin
225.5 to 225.8
Strabo, Strabo de situ orbis 225.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ante littus hoc: Liparensium iacent insulae: songe al Euripo staquam co. Quidam Aeolias uocant ab Aeolo: cuius in Odyssea poeta meminit. Sunt autem nume ro septem: cunctorum prospectui patentes: siue a sicilia: siue a continente prope Medamam aspectent: de qui bus tunc disseremus: cum de sicilia sermonem habebimus. Post fluuium Metaurum: Metaurus alter occurrit. Inde scylleum excipit sublime saxum: quod humilem a tergo tellurem: alluentibus undis habeat: in Cher ronnesi faciem. Quam Rheginorum tyrannus Anaxilaus aedificato muniuit muro: ut thuscis nauale strue retur. Et praedonibus nauigandi per Euripum facultatem interciperet. Finitima enim Cenys est: a Medama stacu,cc. &. l. distans. Ea ultimas conficit oras: &angustias freti: ad prominens siciliae promontorium pelorum Hoc e tribus unum est quae triangulam efficiunt Insulam. Hoc in aestiuos uergit ortus sicut Cenys in occasum Cum mutuam inter sese faciant inflexionem. A Cenyde usque in posidonium recessum: &Rheginam columel lam, ad Euripum: angustus prouenit meatus: ad stadia sex ubi minimus traiectus paulo maior est. Ab ip sa uero columella ad Rhegium stadic. Cum prodeuntibus in exterius &orientale pelagus: quod siculum ap pellatur: latior extendatur Euripus. Caeterum Chalcidenses condidere Rhegium. Qui cum ex oraculo Apollini: propter sterilitatem decumatim oblati fuissent: postremo e Delphis eo coloniam deduxisse traduntur: &aliis secum assumptis e domo. Vt autem auctor est Antiochus: Zanclei Chalcidenses ad se accersiuere: &struen dae coloniae principem Antinnestum constiterunt. In eius coloniae parte: &messeniorum e poloponneso exules fuerunt. Hi per seditionem ab iis: qui dare poenas recusabant expulsi erant. Missas enim a Lacedaemoniis: ad facienda sacra uirgines per uim corruperant: ad Limnas &auxilio subeuntes occiderant: Exules igitur ad Macistum sese recipientes: Ad Apollinem querimoniam facturos legant. Et ad Dianam: Si eius generis merce dem assequantur: pro allato diis ipsis subsidio subinde rogitantes: Ouoniam pacto ex eorum erumna salu tem compararent? Quibus respondit Apollo: ut una cum Chalcidensibus Rhegium commigrarent: suaeque so rori gratias haberent. Non enim per erumnam piisse: sed conseruatos esse.