Latin
225.9 to 225.11
Strabo, Strabo de situ orbis 225.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Haud enim una cum patria deletum iri: quae non longe post in spartietarum captiuitatem trahenda foret. Illi autem paruerunt. Quocirca Rheginorum principes usque ad Anaxilai tempora: semper e Messeniorum stirpe constituti fuere. Verum Antiochus locum hunc uniuersum ab siculis antiquitus habitatum: simul &a Morgantiis fuisse tradit. Qui deinde ab Oenotriis eiecti in siciliam traiecere. Sunt qui Morgantium ab hisce nomen duxisse scribant. Ingens uero olim Rhegi nae ciuitatis potentia fuit: ualidis quaquauersum castellis munita. Propugnaculum assiduae imminens ha bens insulae: &priscis annis: &aetate nostra: Cum sollicitante sex, Pompeio sicilia desciuit a Romanis. Caeterum casu quodam Rhegio nomen inditum est. Qui huic obuenit regioni Aeschylo teste. Namque ficiliam ab continente ui terraemotum auulsam fuisse: &ille &alii memoriae prodiderunt. Ex quo e Rhagene id est a frangendo nomen assequutum. Ex iis autem quae circa Aetnam: &alias siciliae partes &Liparam: &circur iacentes insulas acciderunt: coniecturas faciunt. Quid de pithecussis &translocatis terris uniuersis? Haud sane longe a uirisimili hoc fuisse: &hoc obtigisse qui dixerit. Nunc hisce reseratis oribus: per quae ignis respirat: &igni lapides: &aquae effluunt: raro uicinam freto tellurem motibus quassari. Eo autem tempore: cum omnes ad superficiem meatus occluderentur: in subterraneis concanitatibus: ardentes ignes: iii