Latin
228.9 to 228.11
Strabo, Strabo de situ orbis 228.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Bonos quippe legumlatores esse non qui omnia accusatorum acta cauerint: sed qui in simpli citer latis prsistant. Hoc &a Platone dictum est. Quibus leges adsunt plurimae ac poene plurimae iis &ui uendi ritus deprauatos esse. Sicut quibus plures adsunt medici: iis &egritudines permultas adesse probabile est. Cum fluuius Alex Rheginum a locrensi disterminet agro qui per uallem profundam cursum haber Peculiare quidam Cicadis obuenit. Quae enim in locrorum ripa uersantur sonantius strident. Illis allis uox nul la contingit: eius rei causam suspicantur esse. Nam cum iis omnino umbrosa regio sit: unde roscidas alarum pelliculas minime pandant. IllIs sole feruida est: quae aridas &uti corneas habeat. Vnde apte stridor emittitur. Apud locros: Eunomi Citharedi statua ostenditur: quae insidientem citharae cicadam habet. Timae us posteris scriptum reliquit: In Pythiorum quondam certamine Eunomum: &Rhegium Aristonem aliquando in contentionem uenisse: uter praemninum sortiretur. Aristonem fusis precibus: Apollinem inuocasse Delphicum ut sibi adiutor afforet. Maiores enim suos deo ipsi consecratos fuisse &a Delphis Rhegium missa esse colo niam, Eunomum antem dixisse: illis nunquam de musica ab eorum primordio fuisse certamina. Cum quidem apud eos Cicadae: cunctorum animalium cantu suauissimae: omni sono destitutae sint. Nihilominus Aristonem ad laudem comparandam impigrum. Speque uictoriam iam complecti. Tamen Eunomum uictorem declaratum: statuaquam dixi mus in patria posuisse. ,Nam cum intercertandum chorda una fracta defecisse: Cicada superuolans adstitit: quae supplementa uocis faceret. Super has urbes Brutii mediterraneam occupant: ubi Mamer tium situ est oppidum nobile. Et silua picis ferax optimae: quam Brutianam uocant. Proceris arboribus &aque referta: est stadia dec. longitudinis. Post locros sacra fluuius labitur: quem foemininae nominant. In cuius ripa Castoris &pollucis arae sitae sunt.