Latin
229.1 to 229.4
Strabo, Strabo de situ orbis 229.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ad quas decem Locrorum milia: una cum Rhegius: aduersu, Croronias: numero centum &triginta milia: marte collatio uictores euaserunt. Quo ex negotio: ortum est aduersus incredulos prouerbium, ἀλνοεσ Τέρα Τῶν επτi σαγροi. Hoc re apud Sagaram gesta uerius est Addidere plerique: quo die certamen initium est: ad Olympia existentibus ille nunciatus est euentus bel li: &tanta celeritate nunciatae pugnae uetitas comperta est. Hanc ipsam uero cladem Crotoniatis: ne ma gno ulterius perdurarent tempore: causam extitisse memoriae proditum est: Tanta quidem mortalium occisorum fuerat multitudo, Post sacram Caulona extat. Prius Aulonia: quasi uallonia: a uicina conualle nominata: ab Achiuis aedificata. Nunc autem uacua est. Qui enim eam habitabant: e sicilia a Barbaris eiecti: illam aedificauere Cauloniam, Post hanc est scylletium Atheniensium colonia: Qui Mnesti comites fuere: Hoc tem pore σκυλλακίον. Scyllatium uocatur. Tenentibus atm Crotoniatis: dionysius locris terminum statuit Ab urbeque sinus ipse Scylleticus nomen accepit. Qui ad Hipponiatem sinum Isthmum: quem diximus efficit. Conatus est autem dionysius Isthmum illum moenibus munire: in ea expeditione: quam contra Lucanos susce pit: uerbo quidem ut intra Isthmum habitantes redderet aduersus Barbaros tutiores. Re autem uera: ut conmunem Graecorum inuicem concordiam dissolueret: &securius interiores suo subderet imperio. Verum exterio res incursatione facta uetuerunt. Post scylletium Crotoniatarum fines sunt: &lapygum terna promonto ria. Deinde Lacinium lumonis templum superiori aetate locupletissimum: donisque frequentissimis ple num. Interualla quidem non iudicatu: non dictu facilia. Veruntamen a freto usque Lacinium templum: interuallum esse stad duum millium &tricentorum polybius tradidit. Hinc item spatium ad lapygiae ultima: stad. dec. Hoc Tarentini sinus os esse ferunt. Sinus autem ipse nauigationis circunitum ita ratione comprehensum habet: ad mi liaria ducenta &quadraginta. Vt autem regionis descriptor Artemidorus ait, cec. &. Ixxx expeditio uia tori. Tot autem stadiis latitudo ipsius ostii sinus omissa est. Ad hybernos uero ortus eius aspectus uer git. Ipsius autem initium est lacinium. Statim enim ubi flexeris: urbes Graece fuerant: quae nunc nullae sunt: excepto Tarento. Caeterum propter quaerundam claritatem: amplius de illis repetenda memoria est.