Latin
229.5 to 229.8
Strabo, Strabo de situ orbis 229.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Prima Cro to est: a Lacinio,c. &. l. distans stadue. Est &Esarus fluuius &portus. Et fluuius alter Neethus nomine quorum cognimina casu prouenisse dicitur. Nam in Achiuorum errore: quosdam ab Iliaca classe applicuisse ad loncorum explorationem egressos. Troianas uero mulieres nauigationis comites tam longi pertesas pe lagi cursus: naues incendisse: quas uiris desertas esse nouerant. Qua ex causa illi mansisse coacti sunt praesertim cum terrarum uirtutem cernerent. Euestigioque plurimis alios aduentantes &pro sanguinis neces situdine ipsos imitantes: multas habitandi effecisse sedes. E quibus plures Troianorum simisem appella tionem assecuti sunt. Neethos etiam annis ex malorum euentum uocabulum uendicauit. Vt uero auctor est An tiochus: Cum Achiui a deo oraculum caeperissent: ut Crotonem conderent: Myscellus ad consyderandum locum accessit. Qui cum iam aedificatam cerneret Sybarin: a uicino flumine cognomen habentem: hanc praestantiorem esse iudicauit. Ea propter reuersum ad oraculum: denuo rogasse: Nunquid hanc pro illa condere datum esset. Cui deus has reddidit uoces. Erant autem gibbus Myscellus. Terga breuis Myscello tuo de pectore omitte. Caetera per quirens frustra: en uenaris iniqua. At rectum quodcunque datur: tu laude probato, πύσκ ἐλλεβραλυλωοε πάρεσσεο ει ἀλλοματεύωη. κλὰσματαοηρευείσ οροοηλοτίλωτισ επαiuεi. Reuersus igitur Crotonem construxit: Archiae auxilio: qui syracusas condidit. Cum forte annauigasset: quo tpe syracusarum domicilia constituebant. Antea sane lapyges Crotonem: Ephoro teste incolebant: Fuit autem ciuitas rei benllicae peritissima: Nec paruam exercendis Athletis operam dedit. In unius igitur Olympiadis lu dis: septem uiri qui caeteros studio superarunt: Crotoniate fuere omnes. lure itaque dici uisum est: qui Crotona tarum postremus est: is reliquorum graecorum primus est, Vetus quoque prouerbium alterum: Crotone salubrius asserit. Quod inde ortum esse aiunt: quia locus ipse ad salubritatem: &bonas habitudines perper Athletarum multitudinem plurimum ferat. Plurimos igitur ad Olympia uictores. i. olympionicas habuit licet haud tpe multo habitata: cum tantus uirorum numerus ad Sagram ad internitionem ceciderit. Ad eius gloriam accel sit: ingens pythagoreorum cetus, Nec non Athletarum celeberrimus Milo: &pythagore discipulus: Qui ea in urbe multum contriuit tporis. Fama est Columna quandoque: in philosophorum contubernio laborante: Milonem subeuntem: saluos reddidisse uniuersos: deindeque seipsum extraxisse.