Latin
244.1 to 244.4
Strabo, Strabo de situ orbis 244.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque omnes quibus proposium est iter Romam: huc appli cant. Duae aute uiae sunt. Vna quidem mulis uectabilis per peucetios. Qui poedicli uocantur: &Daunios &Samnites usque Beneuentum: In qua uia est Egnatia ciuitas, Post eam Celia &Netium &Canusi um &Cerdonia. Altera per. Tarentum paulisper ad leuam. Et si quanta est diei unius circuitionem feceri uia Appia offertur plaustris commodior. In ea urbs est Vria: &Venusia: Haec quidem Tarenti atque Brundu sii media. Illa uero in Sannitum &Lucanorum confinibus. Coeuntque ambae ad Beneuentum atque Camp niam ex Brundusio. Hinc iam usque romam uia uocatur Appia: per Claudium per Galitiam: per Capuam &Casili num usque Venusiam. Quae dehinc sunt diximus. Tota uero ex Roma Brundusium, cec. &lx. miliaria conti net Tertia e regione per Brutios &lucanos &Sanitum ad Campaniam Appiae iungitur. Caeterum longior quame Brundusio tribus diebus aut quattuor per Appianos montes. At enim Brundusio in transmarin ripam nauigatio est una quidem ad Ceraunia: littusque deinceps reliquum: &Epiri: &Graeciae Alteram Epi dannum quam prima longior. Nam mille &decc,stad est. Trita &haec est: cum urbs ipsa commode &ad gen tes Illiricas &Macedonicas sita est. EBrundusio uero littus Adriaticum praeternauiganti Stegnatia oc currit ciuitas commune &nauigantibus: &terraestre iter facientibus ad barium diuersorium. At usque peu cestium mari uento nauigatur austro. Per terram autem usque Siluium. Tota uero &montana &aspera: magnam Apenninorum montium communicationem habens. Eaque colonos Arcadas accepisse putatur. E Brundusic Barium. dec. stad spatium est. Pariter fere distat ab utraque: Contiguum quidem pascuntur agrum Gaumi. De hinc Apuli usque ad Ferentanos: ut necessitudo sit usque ad Peucetios &Daunios: quos nec accolae omnine ita uocitant: praeterquam antiquioribus annis: omnis quidem huius regionis quam Apuliam nuncupant: haud accurate sane terminos explicemus harum gentium. Quocirca nec nobis ualde affirmandum est. E Bario ad amnem Aufidum: ad quem Cannusiorum est emporium: stad sunt, cecc. Ad emporium autem superior nauiga tio stad. xc. Proxima est Salapia: Argyripinorum emporium.