Latin
244.5 to 244.8
Strabo, Strabo de situ orbis 244.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Haud enim multu a mari: duae Italicaru ur bium maxime quondam in plano sitae sunt: sicut documento sunt circuitus earum: Canusium uidelicet &Argyripa. Caeterum his annis minores sunt. A primordio quidem uocabatur Argyrohippium: Deinde Argy rippa. Porro autem Arpi nunc uocata est. Vtraeque impraesentia sane deletae: a Diomede conditae dicuntur: his in locis &campus: &alia complura Diomedis potentatum ostentant. In Mineruae quidem fano: quae luce riae: est prisca dona &ipsum uetus oppidum Dauniorum extitit: nunc uero depressa iacet. In propinquo mari iacent duae insulae quas Diomedias appellant. Ex quibus habitatores habet altera: Reliquam desertam esse dicunt: in qua Diomedem disparuisse quidam fabulantur: Comitesque in aues conuersos esse Eas etiam hac aetate mansuescere: &humanam quodammodo uitam agere: &uiuendi ordine: &er ga benignos mansuetudine. A malignis autem &sceleratis: fuga &euitatione. De hoc ipso Heroe: cum alia permuita per Venetos: tum soliti uulgantur honores, Creditur &Sipontem aedificium esse Diomedis a Salapia stadeec. &. linteruallo distantem. Graeci uero eam sepiuntem nuncupant: ab eiectis e fluctu sepiis. Inter salapiam atque sipontem fluuius est nauigationi satis accommodus. Et lacus ingentis ostium. Per utrosque autem nascentes e siponte fructus deuehuntur frumenta praecipue. In agro saunio circa tumulum: quem Drion nominant: Basilicae monstrantur: una quidem Calchantis in summo uertice: Cui petentes oracula nigrantem immolant arietem: &strata in pelle dormiunt. Altera Podalirii in infima montis ra dice posita: Abest a mari stad circiter. c. Ex ea riuulus manat: ad omnis pecorum morbos salutaris. Ante si num hunc promontorium procumbens: ad stad cec. protenditur in pelagus: orientem prospectans Gar ganum appellant. Cumque ultima circumflexeris: urbs exilis offertur nomine ureum. E promontorii regione Diomedeae iacent insulae. Ager iste cum omnis generis fructus: tum uero copisos producit. Equis &ouibus aptissimus, Lana quam Tarentina longe mollior: minus uero candida: regio ipsa propter camporum conualies tranquilla. Plerique Diomedem fossam ad mare usque proscindere aggressum memorant. Caeterum cum domum accersitus esset: &hanc &alias res imperfectas omisisse: &ibi e uita excessisse. Hic quidem de il lo unus uulgatus est sermo: secundus autem eis in locis tandiu permansisse: donec uitam conuertit: Tertius fabulosus quem ante dixi: in ipsa insula disparuisse Quartus exponi posset: quem Veneti disseminant.