Latin
244.9 to 244.11
Strabo, Strabo de situ orbis 244.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Illi enim uitae illius conuersionem: nescio quo pacto: penes se factam esse asserunt: quam in deorum numerum relationem uocant. Haec igitur secundum Artemidorum interualla iacent. Secundum uero locorum descri ptorem: e Brundusio ad Garganum miliaria,c. &. lxv. Ea uero Artemidorus auget. Caeterum hoc ex loco Anconem usque mil,coliiii. isse ait. At Artemidorus ad mille, cc, &xc. fere Anconis distantias stad mil. pasicc. I. esse refert: multo minus quam ille, Polibius uero illa ab lapygia emensa fuisse tradit: &mil. pasd. lxii, ad urbem Silam edisserit. Hinc autem Aquileiam, c. lxxviii. Haud sane concordant cum eo: quod littoris Illyrici affertur interuallo:e montibus Cerauniis ad sinum Adriatici maris intimum: cum hunc supra. vi. mil. esse demonstrent: &eum maiorem illo esse constituant: qui minor multo sit. Et omnes cum omnibus inter sese de interuallis dissentiunt: sicuti saepenumero a nobis dicitur. Ad nos ubi diiudicari licet: nostram ef ferimus sententiam: ubi sane illorum dicta in medio ponere oportere minime putamus. Quod si nec ab illis habeamus: haud mirandum est si nos etiam in huiusmodi materia aliquid omisimus. Ex ma