Latin
246.9 to 246.11
Strabo, Strabo de situ orbis 246.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Nec longe post tertium: in quo deleta Carthago fuit: &Romani potiti inunt Afri ca &Hispania: quantum Carthaginensibus eripuere, Graeci uero &Macedones &Aliae intra Taurum &Alyn fluuium incolae: nouandis rebus cum Carthaginensibus conspirarunt. Hos etiam ut simul in potestatem redigerent progressi sunt. E quibus Antiochum regem &Philippum &Persen &Illyrios Thracesque finitimos: Graecisque ac Macedonibus aduersus Romanos belligerendi primordia eripuere, Et donenc uniuersos in stragem darent: qui intra Istrum atque Alyn incolunt: perpetuo dimicare prexerunt. Eadem &Hispani &Galli sunt perpessi: caeterique omnes qui Romano parent imperio. Ab subiuganda enim Hispania nunquam ab armis cessatum est: donec uniuersam illatis stragibus occuparent. Capris deinde Numantinis &Vreetho: nouissimeque Sertorio mactato. ultimisque uastatis Cantabris ab Caesare augusto exteriorem &interiorem Galliam totam cum Liguria: primum quidem particulatim adepti sunt. Postea diuus Caesar: dehinc Augustus communi bello pariter coeperunt. Hoc uero tempore aduersus Germanos belligerant: ab hisce propinquis incitati locis. Vnde quibusdam iam triumphis decoratam fecere patriam. Oram Africae nisi quae Carthaginensibus subiecta est: Regibus &illis quidem subditis commiserunt. Qui cum descriuere extincti sunt. Nunc sub lubae regno consistit: &Mauritania &caeterae Libyae pares plurimae: propterillius in toma num populum beniuolentiam &amiciciam. Similia &de Asia contigere. Siquidem initio per reges Romanis obedientes gubernabatur. Postmodum cum illi defecissent: ut reges Attalici Syri Paphlagones: Cappadoces &aegyptii rebellantes: ac postea destructi: quemadmodum &de Mithridate Eupatore casus tulit &de aegypti regina Cleopatra. Cuncta sane intra Phasin &Euphratem praeter Arabes aliquos romanum possit &imperium &ab eis reges designati.