Latin
247.1 to 247.4
Strabo, Strabo de situ orbis 247.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Armenii uero &ultra Colchos iacentes Albani &Iberi so la ducum praesentia indigentes bene quidem sese continent. Caeterum cum Ronani uariis implicentur negotiis: rebus student nouis. Qualiter &ii qui trans Istrum &Euxinum pontum accolunt praeter Bosphoranos &No mades ritu pastorum uagos qui partim obtemperant: partim ad omnem uitae comnionem sunt prorsus inutiles prae sidiis tantum indigentes. Reliquam plagam tenent pastores: &qui sub tentoriis uitam agitant longe seorsum ha bitantes. Parthi uero finitimi tam immensis ualentes opibus: Romanis tamen &aetatis nostrae princi pibus subdidere colla: &imperatorum maiestati cessere, Itaque non modo trophea: quae quondam de Rona norum cladibus erexerant Romani transmisere: sed etiam Phraates rex Caesari augusto filios credidit: &natorum natos obsides exibuit: ut obseruandam coleret amiciciam illis enim his annis ambiunt qui piam qui eis imperet a Roma saepenumero, flagitantes. Et ferme propius adsunt ut uniuersum eorum potentia tum Romano subiiciant imperio, Ipsam quoque Italiam seditionibus saepius agitatam ex quo in Romanam di tionem redacta est: Quin &Romam ipsam ciuilis moderationis &imperatorum uirtus continuit: &ne ad ma iorem delictorum &uastationis cumulum prolaberetur inhibuit. Arduum sane atque difficile est alio pacto tale re gere imperium quam si uni perinde ac parenti procuratio demandetur. Nunquam igitur tanta pacis facultas: tantaque bonorum cobia Romanis &eis societate foederatis affuit: quantam Caesar suppeditauit Augustus. Ex quo perfectam &absolutam dignitatis potestatem accepit: &hoc tempore successor eius filius praestat Tibe rius. Illum sibi gubernandi: &edictorum normam exemplarque constituens. Nec minus eum ipsius filii germani cus: Drususque suam genitori nauantes operam. Septimus Liber reliquas Europae partes explicat. Sunt autem quae orientem spectant ultra Rhenum usque Tanain &Meotidis paludis ostiu. Quae inter sinum Adriaticum: &sinistras maris pontici partes Ister accipit: ad Austrum usque in Graeciam atque Propontidem. In his tota Macedonia continetur.