Latin
256.5 to 256.8
Strabo, Strabo de situ orbis 256.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia communia habentes cum reli qua tum uxores ac filios uniuersamque prosapiam: externis inexpugnabiles &inuicti: cum nihil possideant: cuius rei gratia serui fiant, Vocant autem Choerilum qui in Darii transitu cum rate quam ipse construxit Opi liones appellat. Sacas origine Scythas: Asiam incolentes frugiferam crati ex nomadibus homines ex iustis domibus Ephorum etiam cum Anacharsim sapientem appellet ex hoc esse gene re dicit. Vnum e septem sapientibus censeri cum moderatione &prudentia perfecta &intellectu. Eiusque inuenta profert exuscitatores ignis folles: Bicipitem anchoram. Rotam figularem. Haecipsa autem loquor aperte haud ignarus: quod hicipse non omnia uerissime proferat. Et illud praecipue de anacharside. Nam quomodo rota ipsa ex eius inuen tione extat: quam Homerus antiquior illo nouerit? Ceu figulus cui dextra rotam quatit otius aptam, &re liqua. Cum autem communi quadam &ueterum &posteritatis fama creditum sit: illos maxime nomadas seorsum ab aliis mortalibus habitantes lactiphagos &abios &iustissimos esse: nec homeri figmenium fieri uo luit: Apollodorus illud significare. lure etiam rationem de Mysis in carmine ipso dictis subire eum oporruit: Putet ne etiam ficta de illis esse: cum poeta dixerit. Illustres mysos quis lac mulgetur equarum. Cominus ii pugnant. Vel eos qui Asiam incolunt accipit. Qui si in Asia habitantes accipit: maligne poetam interpretatur ut prae diximus sigmentum appellans. Tanquam in Thracia Mysi illi non ultraquam res ipsae sint: Nostris item annis Ae lius Cato ex transistrana regione quinquaginta Getarum millia in Thraciam habitatura traduxit. Quae gens eadem qua Thraces utitur lingua qui hac esse aetate ibidem habitant. Mysique uocitantur. Videlicet quia &prius eo nuncupantur nomine habitantium quoque Asiam Mysorum translatum snecum est nomen: quia affine nomen est magis ipsius poetae historiae: &eorum declarationi Mysorum qui Thraciam incolunt sic prius uocatorum. De his quidem latis Redeo deinceps ad institutam ordine denscriptionem. De Getis sane uetusta illa omittantur. Quae uero nostra sentit aetas huiusmodi fuere. Boerebistas uir natione Geta cum gen tis eius praefecturae insisteret: homines frequentia bellorum: &cladibus afflictos reficiendos esse cura uit.