Latin
256.9 to 256.11
Strabo, Strabo de situ orbis 256.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Eosque eo magnitudinis extulit nunc exercitatione corporum nunc uictus sobrietate nunc eductorum obedientia ut intra paucos annos latum adeptus sit Imperium. Plurimosque finitimorum Getarum ditioni subdiderit. Traiectoque audacter Istro Thraciam diripiens usque in Mancedoniam &Illyricum magnum Romanis terrorem incusserit. Deque gallis finitimis Thracibus &illyriis praedas ingentes reportauit. Boios autem &subditos Critasiro populos funditus deleuit simul &Tauriscos. Ad natio nis uero ipsius commoditatem adiutorem habuit Ceneum uirum magicis deditum: diu Egypti oras peruagatum. Augurium peritum. Per quae deorum responsa renunciabat: &paruo in tempore: in deorum numero constituebatur quemadmodum de Zamolxi narrauimus. Ingentis obedientiae ar gumentum est, quod eius suasione inducti uites excidere: &sine uino uitam agitare consensere. Ipse autem Boerobistas insurgentibus nonnullis prius periit quam Romanus populus aduersus eum mitterer exercitum. Regnique successores plures in partes diuisi sunt. Nunc cum caesar Augustus contra eos quin quaginta millium misit exercitum: tunc quattuor in partes distincti erant. Huius autem generis partitio nes ad tempus fiunt. Et aliae alio in tempore. Fuit &alia Regionis diuisio ex antiquis permanens temporibus. Alios enim Dacos: Alios Getas appellant Getas quidem qui ad Pontum in orientem uergunt. Da cos autem qui in oppositum uersus Germaniam &ad Istri fontes. Quos olim Dauos uocatos esse re or. Ex quo apud Athenienses Dauorum &Cetarum nomina seruilia plurimum abundabant. Hoc sane cre dibilis est quam a Scytharum gente deriuari: quos Daas uocant. Longè enim illi prope Hyrcaniam poposi ti sunt. Nec eo ex loco Athenas mancipeia deportari est putandum.