Latin
263.1 to 263.4
Strabo, Strabo de situ orbis 263.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
baelua est quam Colon appellant: magnitudine inter ceruum &arietem albicante corpore: eximiae super hos leuitatis ad cursum: naribus potans trahit ad caput: hinc postmodum complures ad dies seruans: adeo ut per carentes aquis agros facile pabulum carpat. Huius generis uniuersa extra Danubium regio est in medio Rheni &Tanaidis spatio iacens ad Ponticum mare Meotidemque protensa paludem. De reliquam parte Europae. Reliquam pars Europae intra Istrum est &maris circuitum. Cuius initium ab Adriatico sinu usque ad sacrum Istri sumitur ostium: In qua &Graecia &Macedonum &Epiri gentes comprehendantur: &super eos ad Isthmum pertinentia. Et ad utriusque littoris pelagus Adriaticum ac ponticum. Ad Adriaticum quidem Illy ricus tractus est: ad alterum uero usque ad Propontidem &Helespontum ora Thraciae locata est. Et siqui admiscentur his Scythae uel Galli. Ab istro autem exordium ii capiant oportet: quibus tractandi sunt ordina tim loci situsque dicendi. Haec autem Italia &alpes &Germanos &Dacos &Getas attingunt. Haec etiam bipartito perctirras. Quodam enim modo una ducta quasi linea parallela montes Illyrici &Peonici &Thracii inter se distant: quae ab Adriatico sinu in Pontum usque perueniat: cuius partes in aquilonem spectantes inter Istrum montesque consistunt. In Austrum uero Graecia tellus: &usque in montanos tractus barbara. In pontum quidem uergit mons Emus caeteros eius spatii magnitudine ac sublimitate superans: mediamque Thraciam diuidens. E cuius uertice (ut autor est Polybius) utrumque mare cernitur. Minime uera dicens. Nam ingens interuallum est ad Adriam &obscurantia permulta. Ad Adriati cum nanque tota ferme Ardea. In medio autem peonia &haec celsa tota. E cuius lafere utroque in Thraciam quidam Rhodope propinquus &sublimis sane mons est post Emum Altera ex parte ad septen trione ora. Illyrica: &Augaritarum regio &Dardanica. De Illyricis igitur dicendi sumamus initium. quae Istro sunt alpibusque contigua: interque Italiam Germaniam iacentia. Inchoant autem a lacu uindelicorum &Rhetorum &Teoniorum. Ipsius profecto orae partem desolatam fecere Daci superatis bello Boiis atque Tauriscis. Ea Gallica natio est Cretosiro subiecta.