Latin
263.5 to 263.8
Strabo, Strabo de situ orbis 263.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Eam suae ditioni subiectam regionem asserenti tametsi Parisius amnis disterminet qui e montibus per Ccordiscos Galatas appellatos in Istrum in fluit. Et enim illi cum Illyricis &Thracibus promiscuae habitabant. Caeterum illos quidem Daci deleue runt. Hos autem crebro in bellorum usum socios adsciuerunt. Reliquam plagam pannonii obtinent usque ad Segesticam atque Istrum ad septentrionem atque orientem. Ad reliquas uero partes amplius etiam porrigutur. Caeterum Segestica urbs est pannoniorum ubi fluuii plures confluunt. Omnes sane nauigationibus idonei. Arx in gerendo contra Dacos bello natura perutilis: Subiacet enim alpibus Ad lapides usque protendem tibus nationem Gallicam simul ac Illyricam. Ex iis locis complures labuntur amnes quibus cum aliunde tum ex Italia multa conuehuntur onera. Nam post promontorium ex Aquileia conscendentibus Naupon tum stade suntacccl. Ad quam thedae perducuntur. Ea uero est Tauriscorum colonia. Quanquam nonnulli. diesse dicant. Promontorium illud: quaedam est Alpium pars humillima quae ex Rhetica usque ad lapides por riguntur. Hinc montana attollitur denuo ad lapides regio quam alpiam uocant. Pariter e Tergesta pago carnico: trammisso est per promontorium ad paludem nomine Lugeum. Nauponto proximus est flu uius Corcoras qui onera excipit. Hic sane Sabon intrat. Sabusque in Drabon ingreditur. Hic uero in Noaron penes Segestam. Hinc Noarus augetur accepto Calapi qui ex Albio monte fluens per lapi des Danubium illabitur ad Scordiscos. Haec ipsa nauigatio magna ex parte per fluuios in Aquilonem ex Tergesta in Danubium cursum habent: per stad circiter mille accc. Penes Segesticam castellum est Si cia &Sirmium ea in uia situm: quae in Italiam ducit. Pannoniorum gentes sunt Breuci Andizetii Di tiones piruscae Mazei Desitiate quibus Baton imperauit. Et alii conuentus ignobiles in Dalmatiam usque distenti. Sunt &sardei ad meridiem procedenti. Quorum ab initio Adriae sinu: regio montana ad Rhizonicum sinum progrediens: agrumque sardieorum inter mare gentesque Pannonias cadit. Hoc ex loco de continuo orbis circuitione dicturis ferme faciendum est initium pauca de superius dictis repetentibus. In ipso sane Italiae ambitu: diximus primos Illyrici littoris Istros esse: Italiae carnisque uicinos &usque ad Polam ciuitatem Istriae. Huius temporis Imperatores Italiae terminos extendere. Hi quidem ab intimo sinu stad circiter. decc, sunt. Totidemque e pro montorio ante urbes posito Anconem conspectantes.