Latin
271.5 to 271.8
Strabo, Strabo de situ orbis 271.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Alter procul magis &lior &praestantior prope sinus ipsius ostium distans a Nicopoli. xii. staquam interuallo. Deinceps est ostium ambracii sinus. Huius etenim sinus ostium ipsum paulo qui stad. iiii. maius est. Circuitus stadt ecoamplectitur. Optima omni ex parte eius statio. Ingredietibus occurrunt a dextra habitantes ex Graecis acarnanes &Apollinis actii templum quodam in tumulo ad ostium eminens: cui campus subiacent Lucum habens. Sunt &naualia in quibus Caesar unde uiginti naues decimarum nomine reposuit. Ab uno remorum ordie usque deciremes ad iungens. Memoria quoque proditum est &nauale &naues incendio prorsus extictas esse. Sinistra uero Nicopolis est: &Epirotarum colonia cassopei usque in intima sinus ambracii: cui supereminet paulisper a sinu distans tolgus: cuius memoriam cypselus struxit. Praeter eam labitur aratthus fluuius: per quem a mari ad ipsam Tolgum paucis admodum staquoe aduersa nauigatur aquam Oritur autem ex monte Stympheo ab illi us radice. Haec autem ciuitas superiori tempore eximia fortuma enituit. Ex ea igitur sinus ipse cognomen assecutus est. Maximum ei pyrrhus attulit adiumentum cumleo loco pro regali sede uteretur. Macedones autem ac Romani postea: &hanc &alias ob eorum rebellionem assiduis bellorum laboribus exhauserunt. Eam ob rem Caesar augustus demum cum destitutas admodum animaduerteret: cunctas in eo sinu ad unius ha bitationem congregauit. Eique ipse uocabulum indidit: Nicopolim idest uictoriae ciuitatem. Et suae uictoriae cognomen imposuit. In qua. M. Antonium ante sinus illius ostium nauali proelio simul &Egypti regi nam Cleopatram suprarat. Nam &ipsa huic certamini praesens interfuit. Ipsa igitur Nicopolis egregia incolarum multitudine abundans amplificatur in dies: latos fines habens &hostilibus ornata spoliis. Habetque in oppido suburbio templum magnifice extructum. Est &lucus Gymnasio stadioque ad qnquem nale ludorum certamen apparatus. Sacerque luco superne tumulus imminet dedicatus apollini. Instar au tem Olympiorum: Ludi Actii designant actio apollini consecrati. Eorum curae lacedaem onii praefecti sunt Reliqui uici &circunhabitata loca: Nicopolis iuri attributa sunt. Actia quoque ipsi deo prius: &a finitimis agebantur: &certantibus coronae proponebantur. Hac autem aetate Caesar augustus honorificentius aedidit. Secundum ambraciam argos extat amphilochium: Quod Alemeon eiusque liberi con didere.