Latin
271.9 to 271.10
Strabo, Strabo de situ orbis 271.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Constat enim alemeonem (ut autor est Ephorus) post Epigonorum aduersus Thebas expe ditionem ab Diomede in aetoliam ad eius auxilium accersitum aduentasse, Et eius ope illum hanc simul &acarnaniam potestatem redegisse. Caeterum cum postea illos ad bellum troianum Agamennon accerseret ad id: proficiscente Diomede Alcmeonem in acarnania mansisse &argos aedificasse. Ipsumque a fratris nomine emphilochium uocasse. Inachum etiam amnem per illius agrum fluentem in sinum. Argiuae terrae appellationem addidisse. Thucydides autem scriptum reliquit ipsum amphilochum post eius a bello troiano reditum. Cum esset argiuis inuisus in acarnaniam secessisse. Et accepto a fratre principatu: oppidum in sui nominis memoriam aedificasse, Epirotae quoque sunt amphilochi: &qui superius inco lunt &qui sunt Illyricis adiuncti montibus rupres &asperum habitantes agrum. Molossi etiam &atha manes &Ethices &Tymphei &Orestae &parorei &Atintanes quorum nonnulli Macedonibus magis applicantur: Aliqui uero lonico sinu. Memoriae quoque traditum est. Orenstiadem oram ab Oreste quandoque occupatam fuisse: Cum caesa matre exul profugeret &sui regioni nomen reliquisse. Cumque oppidum condidisset Argos Oresticum de suo uocasse nomine.