Latin
279.9 to 279.10
Strabo, Strabo de situ orbis 279.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Multi &scriptores &poetae Nestoream esse aiunt: quam ad usque illorum salua perdurat aetatem. Aliqui uero studiosiores Homeri sectatores ipsius uersus imitantes. Ean Nestoris pylon esse asserunt: Cuius per oram Alpheus elabitur. Elabitur autem per piseam &Triphyliam. Nonnulli ex Elide caua: Et hanc suae pylo: sibique propinquam honorificentiam addidere. Insignesque notas ostentant: locum uidelicet Geranum Amnemque Gerontem &alium Gerenium. Deinde ab hisce cognominibus Nestorem Gerenium appellatum esse suspicantur. Hoc idem &Messenii factitarunt &sane probabilius facere uidentur. Notiorem enim esse aiunt Gerenasam sibi finitimam. Vrbenque aliquando incolarum frequentia egregie habitatam. Talia sunt quae circa Elidem cauam hac tempestate existunt. Postea uero. iiii in partes regionem hanc diuidens.