Latin
279
Strabo, Strabo de situ orbis 279
Unproofread scanNot analysed yet
Quattuor autem duces memorans: obscurius edidit.
Bupraliique domos tenuere: ac Elidis almae.
Et quantum Hyrmine: Myrsinos &ultima claudit.
Oleniaeque petrae: simul intus Alision ambit.
Quattuor hi ducibus suberant. Et quemque sequuntur.
Veloces bisquinque rates comitantur EpeiCum enim ambos appellet Epeos. Buprasio uidelicet &Eleos Non etiam Eleos uocet Buprasios. Quattuor in partes minime diuisisse uidetur Eleam oram. Sed Epeorum regionem: quam prius par tiuit in duo. Neque pars Elidis Buprasium: sed magis Epeorum existeret. Quod enim Epeos Bupra sios appellet certum est: Sicut cum regem Amariceum in Buprasio habuerunt Epei.