Latin
280.5 to 280.8
Strabo, Strabo de situ orbis 280.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Verum prope Cyllenam mons es in mare protensus: quem Horminam uel hyrminam appellant Myrsinus uero hodie Myrtumnum nominatur: ad mare pertinens. Frequens habitatoribus uicus in ea quae e Dyma Elidem ducit uia: ab Elida stadia lxx. distans. Oleniam uero petram eam esse coniectura quadam assequuntur: quam modo scollin aiunt. Namque &locorum: &nominum mutatione facta: coniecturas proferri necesse est. Cum ille in multis non admodum plane descri bat. Est ant rupes saxosa: Dymaeis &tritieis: Eleisque communis alteri Arcadico Lampeae: sicnimontem uo cant: contigua Ab Elide centum ac. xxxistad absens. Tritia uero centum: Aequales urbium achiusrum. Alesi um est: quod uunc alesium uocant: locus ad amphidelidem proximus: in qua omnibus mensibus accolae forum congregant. lacet autem in uia montana: qua ex elide ad Olympiam commeatur. Prioribus autem saeculis agri Pysaei ciuitas fuit: alias alio modo uariatis locorum terminis propter Imperatorum permutationes. Ipsum autem alesium: Alisii etiam colonam poeta uocat: cum int. In Buprasio fertili: &in Olenia petra incendimus equos. Et in alesio: ubi colona uocata est. Transpositiue enim accipiendum est: perindem ac dicatur: &ubi alesii colona uocata est. Quidam alesium flumen esse ostendunt. Caeterum cum in triphylia quidam Caucones nominentur. messeniam in terram prospectantes: Cumque Dyma. Cauconia a plerisque nuncupetur. Et in agro Dy maeo inter Dymam &Tritiam fluat amnis: quem Cauconem foeminino uocitent genere. De Cauconibus mu ti quaerunt: nunquoid duplices dicantur. Quidam ad Triphyliam: quidam ad Dymam: &Elin: &ad Cauconem esse, Hic autem in alterum irrumpit: qui Teucheas genere masculino uocatur. Cuius appellationis exigua quaedam urbs: inter Dymae uicinas habitatur. Nisi quod haec adempta littera. S. ultima producta syllaba foemi nine pronunciantur: in qua aedes sacra nemidis Dianae colitur. Verum Teutheas acheloum penes Dymam fluen tem intrat. Quo nomine &achelous per acarnaniam labens &Epirum nominatur. Caeterum cum Hesiodus dicat. Oleniamque petram coluit: prope fluminis altas. Et latas peri ribas, Multi porum littera permutata dicunt.