Latin
280.1 to 280.4
Strabo, Strabo de situ orbis 280.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quandam uero Elidis plagam esse Buprasium: &eodem hab tari nomine nunc manifestum est: cum &haec Elidis pars existat, Rursus in unum annumerant Buprasium: atque Elidem: altam: diamque uocitantes Postea quaternas in particulas diuidentes: ut commune iudicetur: ipsas &Buprasio: &Elidi subditas faciunt. Fuitauntem ut uidetur Bu prasium locus Elidis frequentibus habitatum inquilinis: non sane ignobilis qui deletus est, Loci tantum nunt uocabulum est in uia: quae ex ea quae nunc extat Elide ciuitate Dymam uersus ducit. Penes Elidem autem Bu prasium excellentia quadam floruisse: sicut &Epeos apud illos suspicari licet. Tempore autem posteriore. pr Epeis Elei uocitati sunt. Et Elidis portio Buprasium fuerat. Et partem cum toto annumerare: poetica fi gura dicunt Homerum: sicut illud per Graeciam Argosque: Phihiamque: Curetes dimicabant. &Etoli &ex Du lichio Echinadibusque sacris. Nam Dulichium una Echinadum est. Id quoque iuniores usurpant. Nam Hyppo nax &Cypriis inquit panem edentibus: Amathususque triticum. Quoniam Amathusii Cyprii sunt. Al man quoque Cyprum deserens amabilem: &Paphum flunctibus illisam &Eschylus. Cypri paphique sortem habens omne. Quod si non Epeos dixit Buprasios nec aliarum rerum multas dicenus. Verum haec demon stratio non est, quod non fuerit: sed tantum quod non dixerit. Hecateus autem Milestus alios Eleos: &alios Epeos esse phibet. Herculi siquidem aduersus Augeam militanti: socios expeditiones Epeos extitisse. Eosque cum Hercule &Elin: &Augeam destruxisse. Traditque Dymam &Epeam &Acheam esse. Multa quidem scripto res antiqui posteris prodidere: quae in rerum natura minime fuerunt. Adeo perper fabulosum scribendi genus mendacio fingendo fuerant educati. Quo euenit: ut eisdem de rebus inter se minime concordent. Nimirum a fide longe non est. Si quando Epei cum Eleis controuersias egerint: cum aliae nationis essent. Quin unum corpus unamque in potentiam coierint: &communi quadam regnandi: &gubernandarum ciuitatum forma uterem tur. Cuncta usque Dymam suo subiecerant imperio. Nam poeta nullam Dymae fecit mentionem. Haud absonu est eo tempore Dymam Epeorum ditioni paruisse. Postea uero lonibus: aut etiam neque illis subditos extitisse, Sed achiuis potius: qui agrum eorum possidebant. Quattuor autem particularum: in quibus &Buprasium con tinetur: ipsa quidem Hyrmina: &ipsa Myrsinus Eleae regionis est. Reliquas Pysaei iuris esse plerique cen sent. Vrbs quaedam exilis fuit Hyrmina: cuius uestigia nunc non extant.