Latin
283.1 to 283.4
Strabo, Strabo de situ orbis 283.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
De hinc erumpit Alpheus ab Chelonata distans stad. cc. lxxx. Ab, Arthaxo antem d. xly. ex eisdem locis: quibus &Eurotas effluens. Vicus ipse ex agro Megalopolitano. Asia uocatur: duos uicinos: interse habens fon tes. E quibus dicti effluunt Amnes. Hi cum aliquot excurrerint stad: absorpti a terra: rursus emergunt Inde unus Laconicam: alter Pisaeam perducitur in oram. Eurotas quidem per Bleminatidem primo exoriens: praeter Spartam labitur: &longam per uallem discurrens: paludem efficit. Cuius poeta meminit Demum inter Gythium Spartes Emporium &Acree: mare ingreditur. At Alpheus assumpto Celadonte: &Erimantho &aliis igno bilibus fluuiis: per Phrixeum ac Pisaeum: Triphilium delatus agrum: praeter ipsam Olympiam: in Siculum excurrit pelagus: inter Pheam &pitanem. Ad eius uero Ostium Dianae Alpheoniae lucus est. Ab Olympia staquam. lxxx. distans. Huic deae in Olympia annuus conuentus celebratur: sicut &Elaphiae: ac Daphniae: idest Cerua riae, atque Laureae. Tota regio templorum dianae: Veneri ac Nymphis dicatorum plenissima est. Adsunt &luci: &florida uireta: propter abundantes aquarum fontis. Frequentes inter eundum Mercurii aedes orcurrunt Littora uero Neptunnia sacella passim ostentant. In Alpheoniae Dianae templo Cleanthis: &Aregontis pi cturae uisuntur: hominum Corinthiorum. Alterius quidem Troiae captiuitas: &Mineruae natalia. Alterius est Dianae: in cunis deportatio opa laude plurima celebrata: Inde mons est Triphyliae Macistiam a pisaeo sepirans agro. Postea flumen aliud Chalcis nomine &Crunoe fons: &pagus Chalcis, Post quae Sami cum est. Vbi sacellum est Neptunni: maxima ueneratione cultum. Subest &lucus oleastro plenuns, Eius cu ram gerebant Macistii: qui &inducias annunciabant: quas Ecechirian Samii uocitant. Ei quidem sacello cuncti tributa conferunt Triphylii: Secundum haec sacella pylus mari supercumbit. Triphyliaca &Le praatica: quam Emathoenta poeta uocat: &Nestoris patriam asserit Sicut ex Homeri uersibus suspicari quis potest: ab amne qui ad aquilonem iuxta labitur: quem Amathum appellabant antea. Hodie uero Mamaum Arcadicumque nominant: ut hinc Emathoenta uocabulum assumpserit. Siue &hic Pamisus dicatur: eadem appellatione: qua duo alii in Messenia. Vrbis autem nominis ratio: &etymologia: incerta est: Nam Amathodem: idest arenosum esse: uel fluuium uel locum mendacio dicitur. Palladis templum Scillutiae ad Scilluntem inter illustria numeratur: non longe ab Olympia: penes pelonem.