Latin
283.5 to 283.7
Strabo, Strabo de situ orbis 283.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ad orientem uersus prope pylum mons est cognomine Minthes nobilis. Quam plutonis pelicem extitisse tradunt fabulae. Eam cum proserpina dolo circunuenisset, in ortensem mentam transformasse: quam plerique Hedyosmon uocant. Itaque iuxta montem plutonis templum est frequenter a Macistiis adoratu Super campum pyliacum lucus est Cereris egregia fertilitate conspicuus. Qui uero mari adiungitur: ad illud porrigitur interuallum: quod inter Samicum: &amnem Nedam est: qui quidem fabulosus &tenuis efficitur mari proximus. Vt dubitare ex hoc debeat nemo Emathoentem idest fabulosam appellari pylum. Finitima pylo ad Aqulonem exilia fuere castella duo. Thriphylica Epana: atque Tiphana: E quibus unum Elidis adiudicatum est accolis. Alterum pro more mansit. Duo quoque prope fluunt annes Dalion &Acheron: Alpheum intrantes Acheronti propter inferni pro prietatem inditum est uocabulum. Quoniam ea in ore Cereris &proserpinae: ac plutonis templa magno in honore sunt: fortasse propter loci controuersias uti scepsius inquit Demetrius. Nam cum egregios edat fructus: rubiginem frugibus: ac mucum ac tribulos producit Triphylia. Quapropter pro magna re gionis fertilitate: &frequentes gigni sterilitates euenit. Ad Austrum autem Pylus habet Lepreum. Fuit &haec maritima ciuitas in stadiis quadraginta. Inter Lepreum &amnium Neptunni Samii Sacellum est stad centum utrinque distans. Hoc illud est Phanum: in quo Poeta dixit: Telemachum Pylios osten disse: dum sacrificio darent operam.