Latin
284.5 to 284.8
Strabo, Strabo de situ orbis 284.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Cum samo cacumina uocitarent. Forte &haec urbis Arenes fuerat arx: cuius in nauium catalago recordationem Poeta fecit. Hi coluere Pylon: &amandi collis Arenam Nusquam enim aperte reperientes: hac in parte maxime Arenam sitam esse: coniectura assequuntur: ubi ad iacens Aniger amnis: qui antea Minyaeus appellabatur: non paruum dat documentum. Poeta enim inquit. Est fluuius pelagi Minyaeus rumpit in undas, Arenam penes. Apud antrum enim fons Nymphage Anigriadum extat: ex quo suppositum prope solum &palustre &exhalationes fundens efficitur. Excipit autem plurimam aquaerum partem Aniger: profundus quidem: sese quae adeo supinans ut stagnet, Locus autem cum arenosus sit: e stactuiginti profundum littus exhibet. Piscesque ad uescendum ineptos efficit. Quidam e fabula causam enarrant: Cum centauri quidam saucii hoc in loro e uulneribus Hydre uirus eluissent. Alii tradunt Melampodem: ut Pretidas purgaret ab insania: his expiationis aquis usum esse. Ex his irrigatio maculas albas: &impetigines sanat. Qua ex causa Alphe um cum Alpheos: idest maculas curet: nomen sortitum esse litteris proditum est. Postqua igitur antr resupinatio: &maris refractiones manendi magis quam effluendi causam aquis tribuerunt: Miryaeum am nis prioribus nominatum fuisse perhibent. Postea quosdam uocabulum peruertisse: &pro Minyaeo minterium usurpasse. Habet autem ueritas: &aetymologia causas alias: ut Minvae cum Nestoris matre Chloride: ex Archomeno minyaeo uenerint. Qui ex Argonautis procreati: e Lemno expulsi lacedaemonem confugerunt. Ex ea deinde sese in Triphyliam recipientes circa Arenam oppidum: domicilia onstruxerum ea in ora quam nunc Hypesiam dicunt: quae tunc nulla minyarum tecta: aedificiaue continebat. Eorum nonnulli duce Thera Autesionis filio: hic autem e Polynice prognatus est: nauigantes ad insulam inter Cyraeneas: Cretamque sitam peruenere. Eam prius Callistam idest pulcherrimam posterius autem theram uocauere: teste Callimacho. Ibi Cyrenes metropolin aedificarunt Theramque nominauere. Et insulam eodem quo ciuitatem nomine insignitam reddiderunt. Inter Anigrum: &montem ex quo larda nus effluit: pratum ostenditur &insigne sepulchrum: &Acheae petrae: eius montes rupes abscisse. Super quibus samos (ut diximus) ciuitas condita est. De qua nauigandi scriptores non admodum posterita ti memoriam reliquerunt.