Latin
284.9 to 284.11
Strabo, Strabo de situ orbis 284.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Forte uel quia iam dudum diuulsa est: uel quia in obscuro sita sit, Posidium siue Neptunnium lucus est: sicuti diximus ad mare positum: cui excelsum cacumen incumbit: ante Sa micum: sic enim modo uocatur ubi samos erat: adeo ut e mari conspici nequiret. Ibidem campus e samicus nominatus. Ex quo maior fieri coniectura potest: aliquando samum urbem extitisse. Est &Rhadina: in qua stesichorus poema scripsisse uidetur: cuius initium est. Age canora musa cantum incipe: laudesque de filiis samiis: resonanti ambaliter Lyra: hinc filios appellat. Rhadina enim Corinthi dedita Tyrano dicitur: e samo flante Zephyro nauigasse: non quidem ex lonica samo. Eius autem fratrem Architheorum: eodem uento delatum Delphos aduentasse. Ipsius etiam Rhadinae patruelem Eron tem ad eam currum prouectum esse Corinthum. Tunc tyrannus cum utrunque mactasset: cadauera currum expor tanda curat. Inde poenitentia ductus reuocatos sepulturae mandat. Ab hac Pylo: &lepreo, ad Messe niam Pylum &Coriphasium arces incumbentes pelago, cocc. stad. interuallum est: &ad insulam Sphagiam illis adiacentem: Ab Alpheo stad. dec. l. A Chelonata mille ac triginta. In medio est Maci