Latin
287
Strabo, Strabo de situ orbis 287
Unproofread scanNot analysed yet
sti Herculis sacellum: &amnis Acidon: qui praeter lardani sepulchrum labitur: atque urbem Chaan: quae quondam Lepreo uicina extiterat. Vbi Ephasius campus iacet. Huius Chae causa bellum inter Ar chades &Pyleos conflatum plerique aiunt. Cuius mentionem fecit Homerus: &scribendum sic esse cessent, Ea utinam aetate pubescerem: qua aggregati Pylii &Arcades praelium conseruere: praecipitem ad Celadontem penes Chae moenia, Nec scribendum est Phee: nec Celadontem. Hunc enim sepulchro pro ximum allabi lardani. Et uiciniorem hunc arcadibus locum esse: quam illum. Ad mare Triphyliacum cy parissa est: &pyrgi idest turres &fluuius Acidon Nedia flumen: nunc quidem Triphyliae: &Messeniae terminus: impetu e Lycaeo arcadiae monte delatum e fonte: quem Rhea cum louem esset enixa: rupisse fertur in fabulis ut unde lauaret: haberet. Praeterfluit autem phygaliam ubi phyrgerae gens Triphylio rum extrema: Cyparissiis Messeniorum primis confines sunt. Priscis uero temporibus alii erant termini ut aliqui trans Nediam subiecti Nestoris essent: &Cyparissentem: &alia ulterius uti mare pylium poeta protendit: usque ad urbes, vii, quas Achilli spondet Agamen non, Cunctae uero prope mare amathonetis phyli habitantur. Hoc est iuxta mare pylium. Post Cyparissentem ad Messeniam pylum: propter coryphasium nauiganti Erena occurrit: quam nonnulli Arenam prius uocari eodem quo pyliaca nomine: falso arbitrantur. Est &platamodes a qua ad coryphasium &pylum: sic enim non uocant stadec. sunt. Est &cenerium: &in eo quoddam oppidulum eodem uocabulo dictum. Nec uero tantopere prisca indagam da sunt. At uero satis esset: quonam modo hac tempestate singula sese habent proferre: nisi nobis ab ineunte pueritia fama quaedam de hisce tradita foret. Cunque alii alia memorent: indicare necesse eti Caeterum ii quorum illustriora sunt nomina: quique antiquitate praecellunt: plurimum sibi fidei uendi cant: cum in experiundo primarii sint. Cunque Homerus in hoc genere uniuersos antecellat: quecunrum ab eo dicta sint: simul discucienda sunt: &ad praesentia concurrere oportet sicuti &paulo antea diceba mus. Quae igitur ab Homero de caua Elide: atque Buprasio traduntur: prius a nobis examinata fuere, De illa uero quae Nestoris subdebatur imperio hunc profert in modum, Qui coluere pylum: &amoene moenia Arenae. Inde uadum Alphaei Thryon: altis turribus Epy Et Cyparissentem: simul Amphigeneam habebant. Ac Helos: &pteleon: tum Dorion: ast ibi musae Threicio inciderant thamyrii: resonoque canore Priuauere uirum: Oechalia tum forte profectum Regis ab Eurythi regno: Oechaliaque creati. Haec igitur pylos: de qua inquisitio fit. De ipsa uero mox perscrutabimur. De arena diximus. Quam