Latin
287
Strabo, Strabo de situ orbis 287-2
Unproofread scanNot analysed yet
uero nunc uocat Thryon: alibi Thryoessam appellat. Vrbs thryoessa manet montis sublime cacumen Eminus alphaeo. Alphaei uero uadum iccirco dicit: quoniam eo in loco pediti transitu facilis esse uideatur. Hodie uero Epitalium Masticiae locus uocatur. Cum autem dicat: Altis turribus Epy. Quaerunt aliqui utrum utrius adiectiuum sit. Et quaenam urbs. Nunquid quae margale: Amphipoliae terrae hoc tempore nominantur. Hae quidem nullum natura munimen habent. Alterum in Masticia commonstratur: naturale munimen habens. Hoc quidem intelligens urbis nomen Epy: hoc est sublime dixit: ex eo quod illi situ naturali obuenerat. Sicut Helos: idest paludem &Egialum: hoc est littus: aliaque permulta. Margalan: idest rubicundam forte per oppositum. Thry on: &thrvoessam Epitalium aiunt appellatam: quia tota ea regio thryo: idest iuncis aut uluis passim referta est. Flumina praesertim: amplius hoc ipsum apparet: ad loca fluminis uadosa. Vnde &: Forsan thryon transitum uadumque dici aiunt. Epy uero altis munitum turribus Epitalium inquit. Natura enim ualidum est oppidum. In aliis namque Epeam coloniam: idest sublime cacumen ait. Vrbs thryoessa manet montis sublime cacumen. Eminus alphaeo: postrema pyli amathoentis. Cyparisseis est circa pristinem macistiam: quae deserta est: sicut &macistium. Alia est messeniaca cyparissia Eiusdem similiter nominis: ut illa dicitur cyparissia numero singulari genere muliebri. Amnis uero cy