Latin
288.9 to 288.11
Strabo, Strabo de situ orbis 288.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Si grande neleo debitum in Elide clara debebatur: quattuor uictores equi: palmam referre soliti ipsis cum curribus qui de Tripode cursum agitaturi erant. Hos ipsos subinde Rex hominum augeas retinuit: agitatore dimisso. Quod si hoc in loco neleus habitabat: &eo in loco nestoris sedes erat: qua ratione Eleorum &Buprasiorum quattuor ductòres erant? &ductorem quenque sequuntur. Veloces bisquique rates commitantur Epaei. Regio autem. iiii in partes diuisa erat. Quarum in nulla nestor erat. Qui coluere pylon &amoenae moenia arenae: &reliqua usque Messenam. Epaei uero aduersus pylios erumpentes: quo modo ad alphaeum incitantur atque Thryon: Aut quomodo ibi commisso proelio in fugam uersi ad Buprasium sese recipiunt? Rursus si hercules Messe niam populatus est pylon: quo modo tanto disiuncti spatio in eos contumelias inferebant &multa inter se conuenta pactaque seruabant. Et quod amplius est: abnegatis debitis bellum contraxerunt. Quem autem in modum nestor agrum incursans: &tantum suum pecudumque prae se agens praedam. Equibus nulla nec celeriter ire: nec longam facere uiam ualet. Plus stad. mille iter absoluit: ad Pylon Coryphasio proximam? Illiautem tertio die ad Thryoessam: &alphaeum amnem prueniunt: oppidum ipsum obsessuri. Haec autem loca quae ratione ipsis