Latin
288.5 to 288.8
Strabo, Strabo de situ orbis 288.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui Nestoris enarratio: quam ad patroclum de bello pyliorum aduersus Elaeos digerit magno nobis est documento: de iis quae explanare aggressi sumus: liquis uersus ipsos diligenter ani maduertat: in quibus ait: Cum Hercules pyliam pobularetur oram: &iuuentus uniueria defecisset: e filiis duodecim: quos Neleus tunc habebat solum Nestorem fuisse superstitem: adolescendulum admodum. Quo circa Epaeos Neleum senio &orbitate obsitum floccifacientes superbe contumelioseque pylios conculcasse. Contra illos igitur nestorem: suis quoscumque potuit adunatis: Elaeum inuasisse agrum: &multam inde praedam abegisse, Quinquaginta boum armenta. Totidem ouium. Totidem suum. Totide caprarum greges. Equas pi lo flauo . c. &. laequinis fere cunctas pullis sectantibus. Plurima inquit eadem nocte intra pylum neleiam que urbem impulimus: ut cum die quidem incursionem populationemque fecerit. Et ferentes contra se subsidium fuderit: fugaritque. Quo in tempore Itymoneum trucidarit: noctu remuerterit. Ita ut nocturnus ad urbem accesserit, ipsis autem circa distributionem: &sacrificium occupatis: Epaei tertio post die peditum &equitum multitudinem congregantes: exercitum contra ductarunt. Ac Thryon super alphaeo situm circumlocatis castris obsederunt. Quod ubi statim intellexere pylii: ad ferendam opem concitati sunt. Atque circa Minyaeum flumen: penes arennam urbem: nocte acta inde monerunt: &ad alphaeum meridiani peruenerunt. Dehinc diis immolantes iuxta flumen noctem ipsam transegere. Illicoque erumpente aurora proelium con seruere, Edita uero splendide hostium fuga: non ante sectantes: occidentesque cessauere quam Buprasium: Pe tramque Oleniam: &alesium peruentum est: ubi colonam uocant. Quo ex loco pallas populum retrouer tit. Et achaei e Buprasio pylum celeres equos agitarunt. Ex his igitur quonam modo aut Eleam: aut mes seniam dici quisquam pylum existimet? Eleam quidem: quae con popularetur: simul &Epaeorum terra ab Hercule populabatur. Haec autem Elea est. Quo etiam pacto mutuas inter se populationes passi: &finitimi talem superbiam: &talem contumeliam capessere debuerant contra illos: qui pari affecti fuerant iniuria. Qua liter autem in oram propriam incursatione facta praedas agerent? Qualiter tandem eosdem simul populo augeas &Neleus regno continerent: cum mutuas inter se inimicicias exercerent?