Latin
290.1 to 290.4
Strabo, Strabo de situ orbis 290.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Messeniae principibus attineant: continentibus &habentibus Cauconibus: &Triphyliis &Pysanis: sed ipsa Gerena siue Gereniam: utroque enim modo dicitur quidam nominauere. Sic locum forsitan de industria quo dam nuncuparunt. Fortuito quoque ita nominari ualuit. Vniuersa uero Messenia Melenai regno suberat: cui &Laconica sicuti posterius patebit. Cum pamisus per hanc effluat &Medon. Alphaeus uero nullo pacto qui tellurem pyliam percurrit. Cui Nestor imperitabat. Cui probabilis sermo ille fuerit: quod uirum alienum educit in regnum. Et annumeratas illi ciuitates adiunt. Cunctasque suae subiecta ditioni facit. Restat de Olympia dicere: &de traductis ad Eleorum subiugationem rebus omnibus. Est in agro pysano templum ab Elide stad. minus trecentis absens. Ante illud uero lucus agresti uestitus olea surgit: in quo stadium iacet. Alphaeus autem alluit ex Arcadia labens &Triphyliacum intrans mare: inter occasum ac meridiem. Ini tio quidem ex Olympii louis oraculo ingentem sibi claritatem uendicauit. Eoque deficiente nihilominus templi fama remansit. Et quantum ipsi nouimus adaucta est: &celebritatis grantia: &ludorum Olympicorum causa: quos sacros &corona illustres: aliorum omnium maximos arbitrantur. Magno illi ornamento fuere tot oblata ex uniuersa Graecia munera. Praecipuum extitit: solidum ex auro louis simulachrum: a Cypselo Corinthiorum tyranno donatum ingentior his omnibus louis statua fuit: quam phidias carmini Atheniensis filius fabrefecit ex ebore. Opus magnitudine tanta: ut cum aedes sacra sit amplissima: artifex ipse non re cte lymmetriam aut proportionem uidetur annotasse: sedentem effingens: tectum fere uertice pertinentem. Vnde aprte demonstratur: ut si erectus exurgat: tectum templi deiiciendum fuisset. Satuae mensuram inscripsere quod dam. E quibus Callimachus quodam carmine lambico extulit. Multum phidiae attulit adiumentum pandenus: e sorore illius nepos. Aperisque suscipiendi socius: con ad statuam coloribus adornandam: Tum ue ro ad amictum. Picturae quoque plurimae mirabilesque demonstrantur in templo: illius opera. Vnum de phi dia memoriae proditum est: ab eo pandeno responsum. Qui cum phidiam interrogaret. Quod nam ad exem plar Iouis statuam facturus esset? Ad Homeri respondit imaginem. Quam hisce uersibus explicauit. Atque superciliis Saturnius anouit atris. Ambrosiae fluxere comae de uertice Regis Aeterni: Ast nutu magnum concussit Olympum.