Latin
290.5 to 290.8
Strabo, Strabo de situ orbis 290.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Pulchre nimis dixisse uisus est: cum aliis ex partibus. Tum uero ex superciliis. Quoniam poeta mentem: cogitationemque prouocat: ut summam quaendam formam &magnam. Ac loue dignam potentiam denuo pingat. Sicut in lunone, Ipsum pariter in utroque decorum obseruans. Inquit enim. Sederat in solio: longumque reuoluit Olympum. In illa uero euenit: ut tota commoueretur. Cum tantum annuente loue superciliis occurreret. Et aliquod simul patiente coma: lepide apteque nimirum dictum est. Qui deorum imagines uel solus uidet: uel solus ostendit. Digni uero profecto sunt Elaei: quibus magnificentiae &honoris in Olympiae templum causa tribuatur. Tro ianis enim temporibus &adhuc antiqoribus: nulla foelicitatis parte florebant. A pyliis primum: deinde ab Hercule in ima depressi, Cum augea &Rex illorum in perniciem tractus est. Cuius quidem rei signum est: quoniam illi quidem ad Troiam misere naues. xl. At pylii: &Nestor. xc. Posterius autem post Heraclidarum reductio nem contra obuenit. Aetoli enim simul cum Heraclidis: cum oxylo redeuntes: &eum Epaeis cohabitantes: co gnationis uetustate curuam Eli ad dignitatis amplitudinem extulere. Et pysanos magna agri parte multa uere. Et Ovmpia illorum iuri subdita fuit. Et agonem ipsum Olympicum ab illis excognitatum atque inuentum fuisse constat. Et Olympiades primas: ut illi pariter celebrabant. Antiquaem enim illa omittenda suntur: &de templi aedificatione: &de ludorum institutione. Cum nonnulli asserant herculem unum ex Idaeis Dacty lis: earum rerum autorem extitisse. Alii herculem louis &alcmenae filium. Quem etiam primum ibi decertasse: &palmam comparasse tradunt. Haec enim cum multifariam uulgentur: non multum fidei consequuntur. At propius uero est: quod ab Olympiade prina: in quae Coroebus Elaeus in cursu uictoriam adeptus est: usque adivi, &. xx. &ip sius templi: &Iudorum praefecturam Elaei obtinebant. Troianis uero temporibus agonis illius uel corona: uel glo ria nulla erat. Ex iis autem: qui nunc illustres habentur: nec iste nec alius ullus fuerat. Quorum memoriam nullam facit homerus: nisi funebrium aliquorum. Tametsi quidam arbitrentur illum Olympici meminsse: Cum augeam inquit quattuor equos intercepisse in certamine primos: qui ad ludorum praemia uenerant. Referuntque ideo pysanos Troiani belli participes minime fuisse: quia loui consecrati censerentur. Nec uero pysea tellus Augeae regno subiecta fuit: in quam Olympia est: sed Elaea solum. Nec in Elaea Olympicorum ludorum certamen agebatur.